Podhradczky József (szerk.): Pázmány Péter' esztergami érseknek, Magyar Ország primásának és a' romai közönséges Anya-Szent-Egyház cardinálisának élete (Buda, 1836) - 22.958
13 duum solita Insignia eis exhibendi; quodque sic promoti facultatem, in quibus studuerunt, legere et interpretari, ac de iis disputare, et quoscunque gradus, seu gradibus huiusmodi convenientes actus exerceant, ac omnibus et singulis gradibus, favoribus, praerogativis et induitis, quibus alii in praedicta, seu aliis Universitatibus, et alibi iuxta illius, et aliarum Universitatum huiusmodi constitutiones, et mores, ad gradus praedictos promoti, de iure, vel consvetudino utuntur, potiuntur et gaudent, ac uti, potiri et gaudere poterunt quomodolibet in futurum; uti, potiri et gaudere possint, ac debeant perinde, ac si gradus praedictos in ipsa Universitate, iuxta consvetudinem, et mores praedictos, suscepissent, concedendi, et indulgendi liberam, eadem autoritate, tribuimus facultatem. Ut vero ipsius Collegii conservationi, bonoque regimini tum ia his, quae ad institutionem et disciplinam, quam, quae ad victum, vestitum, aliaque huiusmodi necessaria pertinent, opportunius consulatur, Venerabiles Fratres nostros, Joannem Ilusti- cosem Merenurn, et Jacobum Albanensem Sabellum Episcopos; ac dilectos filios nostros Ptolomaeum S. Agathae Commen, et Julium Antonium S. Bartholomaei in Insula, titulorum S. Severmae nuncupatorum S. R. E. Cardinales, eiusdem Collegii Protectores et Defensores constituimus et deputamus ; quorum consilio et ope, supra dicta et alia quaecunque ad eosdem in Collegium admittendos Scholares, retinendosve, ac dimittendos spectantia agantur, statuantur et ordinentur, dantes eisdem, et pro tempore existentibus Protectoribus, plenam et liberam facultatem et auto- ritatem, pro salubri directione et conservatione dicti Collegii, illiusque bonorum et rerum, ac iurium tam spiritualium, quam temporalium, Rectores, Praeceptores, Magistros, Regentes, Oeconomos, Procuratores, aliosque ministros et officiales in eo deputandi, amovendi, et alios illorum loco sufficiendi , ordinationesque et statuta, licita tamen et honesta , sacrisque Canonibus et Concilio Tridentino non repugnantia faciendi et edendi; quae postquam facta, edita, revocata, immutata et correcta fuerint, perinde haberi volumus, ac si autoritate nostra Apostolica approbata et confirmata esserrt. Decernentes illa ab omnibus Rectoribus, Magistris, Scholaribus, aliisque personis in Collegio servientibus et ministrantibus, inviolabiliter observari, et iuxta eorumdem dispositionem, et omnino circa omnia supra dicta, a quibuscunque Judicibus ordinariis et delegatis, etiam causarum palatii apostolid Auditoribus , ac S. R. E. Cardinalibus, in quavis causa et instantia, sublata eis quavis aliter iudicandi facultate, ubique iudicari ac definiri debere; nec non irritum et inane quidquid secus super his a quoquam, quavis autoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus praemissis, et Lateranensis Concilii novissime celebrati, uniones perpetuo in casibus a iure permissis , fieri prohibentis , ac nostris de unionibus committendis, revocatis, quorum interesset, et de non tollendo iure quaesito, et de verifi- candis causis, propter quas nos ad praemissa inducimur, coram loci ordinariis, vel aliis etiam tam quam a sede praedicta delegatis, ita, ut Rector, Ministri, ac Collegium praedicti, nullibi unquam ad id teneantur. Nec propterea , nec etiam pro eo , quod supradicti aut alii interessé habentes, vocati non fuerint, praesentes per surreptionem obtentae praesumantur, viribusque et effectu ob id, vel alias careant, aliisque apostolicis, ac etiam-aliorum Conciliorum constitutionibus et ordinationibus, nec non Conventus et Hospitalis praedictorum fundatione, atque illorum , et ordinis, ac Ecclesiae Lateranensis, urbis et Camerae aposto/icae iuramento, confirmatione apostolica, vel quovis firmitate alia roboratis statutis, vel consvetudinibus, privilegiis quoque, exemptionibus, et induitis apostolicis, eidem Ordini, Ecclesiae, Hospitali et Capitulo Lateranensi, et ipsorum superioribus et personis, nec non Senatoribus urbis, Conservatoribus, Reformatoribus, Camerario, Universitatibus, ac eorum collegii Rectoribus, aliisque praedictis, nec non ipsi urbi ac