Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
íegerrirao non reperiatur III. Sigeberli Gemblaeensis (Gemblours) testimonium vehementer breve est, neque aliud continet quam feminam quae Joannes Anglicus vooari voluit, peperisse, praeterea testimonium ejus, cum iis, quae sequuntur, non cohaeret, nara postea subjungit Sigelertus: anno 855. Ecclesiae Romanae praefuisse Benedictum III. jam autem scimus quod fabula dicat jam tunc sedisse Joannam Papissam IV. De S. Antonio et Platina hoc praesertim ante oculos tenendum, eos Martini Poloni interpo- latorem secutos, illius solum verba narrare, ac illos ipsos non obscure innuere integram illam relationem ad commenta relegandam esse. Jam de his dicimus: tam hos, quam praecedentes Chronicorum scriptores a tempore facti adeo remotos esse, ut vel ideo nullam fidem facere possent, etiam si anachronismi, ambigua, et sibi nonnunquam contradicentia eorum testimonia deessent/ Quae porro de sede perforata ad investigandum Pontificis sexum ^festinata , ac de nonnullis statuis Papissam repraesentatibus pro eventu illo comprobando publicata sunt, ea pariter nullius momenti reputari queuut ? Nam relate ad sedem perforatam, ad quam Pontifex neocreatus sederit explorandi sexus gratia, Mubillonius jam respondit 93): visam a se fuisse in porticu basilicae Lateranensis sedem marmoream Stercorariam compellatam , verum non ex forma, nam pertusa non est sed inde ita dictam quod Pontifex neoelectus in ea collocaretur Choro versum psalmistae canente: Suscitans a, terra inopem-, et de stercore erigens pauperem. Ad alias vero duas porphireticas sedes, quas etiam examinavit Mahillonius, et quas omnino perforatas asserit, tunc solum collocari Pontificem postquam jam consecratus , et coronatus, sicque quaestio de sexu ejus masculino jam aliunde, utpote ex baptismalibus testimonialibus, origine, natalibus etc, superata est,94). Sedes hae videntur ex veteribus Romanorum thermis descendere neque aliam ob causam, quam propter materiae pretium ad Pontificis usum assumtae sunt. Primam de his sedibus mentionem fecit Cencius, qui uno seculo prius vixit, ac commentum de Joanna Papissa enatum sit. Denique non majoris ponderis est argumentum e Statuis quibusdam (93) Itinerarium Italicum T. II, p. 21I« seqq. Ö4) Vid. Joannes Burchard Argeminensis ia Ceremonial.