Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
I fuisse episcopos a rapinis, et vexationibus ferocium prineipum: non secus ac meiropolitarum liberare 42 *), ideoque Pseudo-Isi- tlorurn meiropolitarum, et Synodorum provincialium potestatem depressisse, Romanorum autem Pontificum auctoritatem summopere elevavisse , ut hi tanto facilius episcopos adversus metropo- litas defendere valeant. Hinc etiam repetendum esse dicunt, quod in iisdem decretalibus Romauus Pontifex supremus episcoporum judex praedicetur, ad quem nempe solum spectet, dum causa quaepiam in synodo discutitur, definitivam ferre sententiam, ad quem solum in quavis causa praetermissis etiam judicibus intermediis adpellare liceat 4,r), ad quem causae omnes majores, uti episcoporum ordiuationes , et translationes, episcopatuum erectiones et divisioues etc. defereudae 44}, ideo, continuant isti, Ecclesiam praesertim episcopos potestati civili subtrahere volens Pseudo-Isydortts enixe praecepit, »it clerici coram civili judice non accusentur 45) ut causas Christianorum clerici discutiant, et terminent, episcopis ipsi principes obsequantur, secus excommunicationis, ac infamiae poenam incursuri, demum nonnullis peccatis poena temporalis dictetur. Quod denique decretales hae uou obstante falsitate sua, auctoritatem tamen consecutae fuerint, nullus mirabitur qui perpenderit, illas nomine Isidori quem Hispalensem virum i>la aetate celeberrimum fuisse putabant, subdole iusignitas fuisse. Huc accessit quod collectionis suppositio illo praesertim tempore facta sit, dum Ludovicus Pius ob imperii divisionem cum filiis tmis litigaret, minores principes continuis bellis se invicem la- \cesserent, et totum Franciae regimen perpetuis turbis involveretur. Episcopi causarum suarum judicem aliunde vocari optabant, ideoque Isidori figmenta avidissime amplectebantur. Metropolitani arduo situi expositi majori ex parte tempori cedendum esse putabant. Illi qui fraudem intervenisse suspicabantur, ex ignorantia critices positivis argumentis Isidori spurias merces refu42) Dr. Juni. Hurtig Handbuch der Christi. Kirchengesch. T. I. pag. 4P0. edit, 2. 1827, Landshut. 43) Sixtus I. epist. 2. Zepkirinut epist. I. 44) Ma/cellu» epist. 1. Anaclelus epist. 3. 45) Clemens epist. I. Anaclet. ep. 1. 2, 3. Erarislus ep. 2. Alexander ep. I. Telesphorus epist. 2. — 50 —