Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

51 are non valebant, imo inter ipsos Metropolitanos reperiebantur, qui ad Isidor urn provocabant, dum illam causae suae favere opinabantur. Primi autem , qui Pseudo-Isidori decretales rece­perunt, erant Germani, hi enim adlaborante , si non Ricnlpho Archiepiscopo Moguntino, ejus certe successore Rhubano Mauro justo plus spuriis illis mercibus detulerunt. A germanis in Gal­liam penetrarunt decretales non obstante episcoporum Galliae; praesertim vero Innern ari Rhemensis 46) reclamatione., Hi enim auctoritati collectionis Isidorianae vel ideo maxime refra­gabantur, quod ea in recepto codice non contineretur, imo et vigentium canonum sensui adversa esset. Cujus rei exemplum praebet causa Rothadt Suessioneusis episcopi, qui anno 863. in concilio suessiouensi episcoporum Galliae votis sede privatus, sed ad sedem Apostolicam adpellans a Nicolao I. Pontifice pri­stinae suae dignitate restitutus eo potissimum argumento 47) quod in iisdem decretalibus tradatur, in omnibus quibuscunque causis ad sedem Romanam adpellare licitum esse 48 *). Vestigiis Nicolai insi­stentes alii quoque Pontifices causas episcoporum ad se delatas discusserunt. Ita dum Carolus Lothariugiae dux Hugo/iem Cape- turn Regno Galliae privare moliretur, et Arnulphus Rhemensis Archieniscopus, quem Hugo Archiepiscopatui praefecerat suspi­cionem incurrisset, quasi ipse portas ur bis Rhemensis Carolo anno 989. aperuisset, proptereaque Arnulphus in manus Curuli incidens 49) Synodali judicio Rhemis subjiceretur, et sede privaretur, Ger- berto in ejus locum suffecto 50), Pontifex tamen Jortnnes JK. ne­glecto episcoporum in Rhemeusi synodo collectorum judicio Ar- nulphum sedi suae restituit, Gerbertum exauctoravit, et episcopos omnes qui synodo interfuerunt, excommunicationis sententiae in­nodavit, haneque sententiam Gregorius V. quoque Jounnis in Po­46) L. 55. c. 20. 21. Petrus de Marea Lib. III c. 5.6. 47) Hincma­rus epist. ad Nicolaum I. de anno 861. in ejusd. operib. edit. Sir- mond. T. II. p. 211 et seq. item Petrus de Marea L. III. c. 5. 6. 48) Nico/, /. epist. 32. ad episcopos Synodi Silvanectends apud Mansi T. XV. p. 305. 49; Histoire literaire de la France T. VI, p. 534. 50) Harduin Concil. T. VI. P. I. p. 717, Duchesne scriptor, rerum Francicarum T. VIII p. 101. Daniel Geschichte v. Frankr, III. 'Ah. p. 246. 4*

Next

/
Thumbnails
Contents