Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

potuit, cura compertum sit, suppositos auctores illarum decreta­lium multo prius vixisse, quam haec vel lucem conspexerint, 6) stigma falsitatis manifestat, haud recta temporum computatio, dum quippe nomina consulum in fastis non reperibilium adferuntur, viri Ioquentes , aut scribentes inducuntur, qui pridem obiverant. 7) non pauca in illis memorantur uti Primates, Patriarchae, Apo- crisiarii, ritus liturgici, et alia, quae aetati, et Usui veterum Pon­tificum repugnant; aliae vero res antiquis temporibus frequentis- simae, uti Christianorum persecutiones, controversiae, haereses aliaquc silentio praetermittuntur. Ut adeo jam Christianus Lupus 40) de his decretalibus dixerit: Quisquis earum natales jam cre­dit legitimos atque [authenticos, nugas vendere et fabulas censetur. Nimiopere tamen erraret is, qui ex hucdum relatis ad Romanorum Pontificum fraudem , vel dolum concluderet. Nulla enim hactenus vel exigui ponderis momenta, ab ullo erudito prolata sunt, ex quibus patesceret, decretales has ipsis Pontificibus Ro­manis extendendae potestatis suae gratia procusas esse **). Ne­que id asseri potest cum fundamento, quod Pontifices Romani mer­ces has velut genuinas ecclesiasticae disciplinae regulas aut sacri Regiminis normam populis vi quadam imposuerint. Urserunt quidem Pontifices Romani speciatim vero Nicolaus I. Papa 41) decreta­lium receptionem, verum hoc nemini mirum videri debet, cum totus fere orbis Catholicus earundem usum faceret et epistolae ta­les in decretalibus reperiantur, quae antiquitate, materia, et scopo adeo se commendant, ut sinceritatem, et veritatem illarum tunc nullus in dubium vocaret. Quod vero scopum et consilium Pseudo-Isidor i attinet, de his durum est rectum facere judicium, variis , varia sentienti­bus. Non desunt, qui statuant, Pseudo-Isidorum decretalibus his summam et absolutam Romani Pontificis in universam Ecclesiam fundare voluisse potestatem, ideoque in pluribus decretalibus conti­neri , concilia provincialia sine consensu Pontificis celebrari haud posse, judicia Episcoporum, horum translationes de una sede ad aliam solius Pontificis esse etc: Alii vero contendunt scopum Auctoris 40) In sehol, ad can. Tona. IV. pag. 303. 41) Canon. 1. Dist XIX. apud Graiian. III. Hist. Eccl. 4

Next

/
Thumbnails
Contents