Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
48 capitulorum , qui licet nec ab Angelratnno Met emi, nec ab Hadriano I. P. ab alio tamen ejusdem aetatis auctore editi sunt, earum decretalium tantus usus factus reperiatur, ut plurima inde desumpta fuisse videantur, vid. Cosm. Schmalfus Hist. Rei. et Eccl. Christ. T. III. p. 77. Jo. Anti Heiner dissert, historico-canon. de Pseu- do-Isidoriana canon, collectione Vratislav. 1827. p. 28. et seqq. item Enchirid. Nostrum Jur. Eccl. T. I. p. 27. et seqq. edit. II. Pest 1839. et §. 37- p. 33. §. 19. De earum Authentia, Scopo, et receptione. /i' Quod authentiam decretalium a Pseudo- Jsidoro vulgatarum attinet, quisque fateatur oportet eas, praesertim sic dictas vetustissimas aut fictas, et falsas, aut corruptas esse, licet Franciscus Turrianus earum Authentiam vindicare summopere conaretur 39) Argumenta vero quibus evincitur Isidorum peccatorem vel mercatorem spurias et adulteras merces orbi propinasse huc reducuntur: 1) Eusebius et Hieronymus nec non alii scriptores antiquitatis, qui recensendis Romanorum Pontificum epistolis, summam impenderunt diligentiam imo ipse Dionysius Exiguus Romae constitutus ab eruditione et studio in colligendis veterum Pontificum epistolis clarus , nullius tamen epistolae decretalis Siricio P. vetustioris mentionem fecit. 2) Veneranda antiquitas S. Patrum, Romanorum Pontificum , imo Concilia usque ad Seculum IX. aerae vulgaris easdem penitus ignorarunt, ubi tamen quaedam earum ad episcopos omnes aliae ad fideles omnes datae facillime inotesccre debuissent. 3) In decretalibus Pontificum primi, et secundi seculi plures textus citantur ex vulgata S. Scripturae versioné ubi tamen omnibus constat, eam posterius adornatam fuisse quam vixerint Pontifices Clemens Anacletus et alii, quorum nomina decretales mentiuntur. 4) In decretalibus reperitur styli similitudo, et barbaries classico primorum seculorum scribendi modo minime conveniens. 5) In decretalibus nonnullis leges, et constitutiones codicis Theodosii item Scholia ab Aniatio J. C. Romano ad Codicem Theodosianum addita leguntur, quod tamen fieri non 39) Libri V. contra Centuriat. Magdeb. pro Canonib. Apostolor. et epistol. decretalibus Pontificum Apostolicor. Florent. 1572. Cólon, 1573.