Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

riunis, quae illa probabilius aetate praecedunt, sua desumsisse vel brevis eorum lectio indicat, tanto magis, quod Capitula illa solum episcoporum judicia pro scopo habeant , sicque materia eorum ex Pseudo lsidoro iisdem plane verbis desumpta sit. Hae sunt praecipuae eruditorum de origine hujus collectionis senten­tiae , quarum tamen nulla firmis adeo fulcitur argumentis , ut non quaspiam difficultates pateretur^ Quod porro tempus, quo collectio Isidor Urna juris publici facta est, attinet, illud a nullo haedum praecise definiri potuit. Alii existimant decretales has anno 829. antiquiores non esse 34) cum nonnulla decreta hujus collectionis plura verba Con­cilii Parisiensis eodem anno celebrati complectantur ♦ Alii sta­tuunt eam post ann. 744. juris publici factam fuisse 34 35 *). Aliis denique asserere lubet collectionem illam sub finem seculi VIII. adornatam fuisse 3G) , qui postremi ad veritatem maxime adpro- pinguare videntur. Nam Hincmurus Rhemensis 37 *) narrat: Isi— dorianas decretales simul collectas a Riculpho qui post Lullurn Ecclesiam Moguntinam rexit, et ann. 814. supremum diem obiit, ex Hispania Moguntiam delatas ac inde alia in regna seminatas fuisse. Qua in relatione Hincmurus tanto majorem fidem meretur quanto certius est, eum narrare rem , aut suo tempore gestam , aut a testibus oculatis, et coaevis haustam. Huc non parum facit et illud, quod Benedictus levita 3S) in praefatione Capitularium a se vulgatorum, nec non auctor alterius praefationis in eadem Ca­pitula testantur, epistolas has decretales capitularibus illatas ma­jori ex parte in tabulariis ecclesiae Moguntinae per Riculp/ium ejusdem ecclesiae Archipraesulem asservatas fuisse. Imo valde probabile est, illas jam ante ann. 785. exstitisse, cum in libris 80. 34) Spit/er Geschichte des Kan. Rechts Halle 1778. pag. 246. §. 63. Plank Geschichte der Christi. Kirchl. Gesellschaftsverf. T. II. p, 810. Kichhorn in der deutsch- Staats- und Rechtsgesch. p. 356íj­35) Febrcnii de Statu F.ccles. Bulconi 1705. p. 643. 36) TVlabilloti. Annál. Benedict, ad ann. 785. Camus Notices et extraits , des manu­ecrits de la bibliotheque nationale et autres bibliotheques publices par l’institut national de la France T. VI. Paris, an. IX. in dissert, p. 294—301. 37) Opemm T. II. c. 24. p. 476. in opusculo coutra l/i'wc­marum Laudunensem nepotem suum edito. 38) In Praefation. apud Haluz Capitular. T: I. p. 803. Paris. 1677.

Next

/
Thumbnails
Contents