Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

45 #) Si conditionem, et genium temporis attente spectemus, quo nempe principes, ac vasalli feroces, omnique sublimiori cultura de­stituti, unice bellis et rapinis intenti, non solum Ecclesiae, sed etiam Civitatis statum turbis involvebant, suam non raro atrocem volun­tatem populis pro lege obtrudentes, et undique tristem anarchiám, ct despotismum seminantes; mirum nobis videri plane non debet, quod Pontifices Romani potestatem civilem, ultra aequi et justi limites ex­tensam aliquantum coercere studuerint, ac abusus, ab eadem co- missos, aut toleratos sufferre conati causas quoque civiles discutien­das assumserint. Non existente tunc sanctiori legum civilium mode­ramine influxus eorum absque dubio, plus emolumenti, quam damni progeneravit adeo, ut eos saltem illi condemnare soleant, qui tem­porum illorum Historiam non noverunt. §. 18. Decretales Isidorianae. Post initium seculi IX. publicata fuit nova collectio decre­talium Pontificiarum (Canonum, et Decretalium Romanorum Fou- tificum Codex), quae collectio Isidoro sive mercatori, sive pecca­tori inscripta non solum jura Pontificis Romani ampliavit, verum et episcoporum, ac Synodorum potestatem non parum imminuit, disci­plinamque Ecclesiasticam in multis nmtavit. Materiam codicis hujus constituunt literae decretales , quas Pseuclo-Isidorus Romanis Pontificibus quatuor primorum seculorum inde a Clemente I. usque ad Siricium computando singulis , ab hoc vero usque ad Gregarium M. plerisque supposuit, item Concilii Nicaeni I. ac aliorum utriusque Ecclesiae conciliorum canones 28). De au­ctore operis hujus nihil certi constat. Aliqui ex inscriptione argumentum ducentes , putabant auctorem operis fuisse Isido- rnm Hispalensem episcopum eruditione , et morum sanctitate ce­lebratum 29), nam ad episcopum velut auctorem inde concludi posse existimabant, quod in inscriptione legatur Isidorus pec­cator quam nomenclationem ab episcopis illius aetatis ex humi­litate usurpatam fuisse vetera monumenta ostendunt 30). Cum 28) Ballei ini P. HI, c. VI. §. 5. et Spittleri Hist. Juris Canon. Tom. I. p. 223. et seq. 29) Hinemarus lthemens, epist. 7. c. 12. item opus contra Hincmarum Laudunensem c. 24. 30) Concilium Car­pentoraetense anni 527. Valense 111. a. 529. Parisiense III. an 557. Tnronense II. a. 531. aliaque monumenta apud Mattil/on in veter, analectis, et Annál. Benedictin. ad an. 785.

Next

/
Thumbnails
Contents