Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

46 praeterea Codicem illum Ricnlphus Moguntinus episcopus ex Hi­spania in Galliam adtulerit, et ordo celebrandi concilii post praefationem ejusdem codicis adjectus ex Synodi Toletanae IV. canoue IV. desumptus sit, aeque indicium esse putabant, codi­cem in Hispania concinnatum fuisse. Verum opinionem hanc er­roneam esse vel inde clarescit, quod Isidoras Hispalensis jam annos 636. fatis functus nulla ratione Concilia Toletana V. usque XIII. item unum Braccarense nec non Concilium Constantino- politanum Oecumcnicum VI. post IsidoriHispalensis mortem ce­lebrata codici suo inferre potuisset.{^Tdeo aliis asserere placuit auctores collectionis fuisse Benedictum Levitám Moguutinum , natione Germano-Francum , sicque eandem in Francia originem traxisse 3I). Fundamentum vero asserti sui inde petierunt, quod Benedictas circa annum 845. decretales Isidori epistolas prae­termissis Pontificum nominibus tribus Capitularium libris primus intulerit, ac frequnter earundein mentionem fecerit, quod barba­rismi in illis contenti ex Fraucica lingua optime exponi possint, certumque sit decretales has a Riculpho Moguntino Archie- pisco publicatas fuisse. Sed nec haec conjectura fundamento nititur. Cum ante annum 814. epistolas decretales jam viguisse Hincmuras Rhemensis testetur , ac hujus testimonium ipse Be­nedictas levita in praefatione confirmet dicens: se illas pluribus in locis, et schedulis separatim reperisse, praesertim verőin Moguntinae ecclesiae scrinio per Ricalphum recouditas, et per successorem ejus Aalgarium detectas fuisse 32). Denique alii opinantur collectionem hanc ab Angilramno Meteusi Archiepi- scopo et Caroli M. Archicapellano factam fuisse 33), cum in capitulis ejus nomine insignitis plures Isidori merces continean­tur. Verum Auctores Capitulorum potius ex decretalibus Isido‘ 31) Spittler Gescb. des Kan. Rechts. Halle 1778. David Blonde//, in Pseudo Jsidoro et Turriano yapulantibus p. 250, K. Fr. Eichttorn in deutsch. Staats und Rechtsgesch. P. i. §, 153. 32) Benedict, in praefatione apud Ba/uz Capitular, T. I. p. 803. Paris. 1677. idem affirmat auctor alterius praefatiüpis, quam Petr. Fithoeus publicavit. 33) Camus Notices et Extraitá des Manusrits de la bibliotheque nationale et autres bibliotheques publiées par 1’ institut national de la France T. VI. Paris, an IX. in "tfissert. cit. p, 294,

Next

/
Thumbnails
Contents