Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
494 tur concordata inter sedem Romanam et Germaniam inita, nempe concordata Francofordiensia cum Eugenio IV. et Schaffnaburgenso cum Nicolao V. celebratum 24). Germanos imitati Galli et ipsi decreta Basileensia receperunt Sanctioni suae pragmaticae ea inferentes. Quae Sanctio pragmatica occasionem dedit celebrando concilio Lateranensi V. Cum enim eam Pontifices omnes inde ab Eugenio IV upque Julium II. impugnarent Ludovicus XII. Galliae rex vicem Sedi Romanae redditurus Pisas anno 1511. concilium convocat, quod paulopost solutum et Mediolani et Lugduni continuatum est. Quare Julius II. huic attentato occursurus concilium Oecumenicum Lateranense V. indixit. Inchoatum anno 1512. et sessionibus 12 absolutum, quarum primis quatuor praesedit Julius II. P. quintae Raphael Cardinalis episcopus Ostiensis$ Julio P. per morbum impedito; reliquis Leo X. Fines huic concilio praefixi e bulla convocatoria Pontificis intelliguntur, nempe exstirpatio haeresum , schismatis seu conciliabuli Pisani sublatio, morum emendatio, et pacis inter Christianos principes restitutio. Episcoporum ad hoc concilium confluentium numerus minor erat, ac in ullo alio concilio generali, cum aliquot tantum supra centum, iique fere omnes Itali comparuerint. (in sessione 1. ordo concilii praescribitur, et officiales eliguntur. In sessione 2. et 3. proscribuntur facta conciliabuli Pisani, et cardinales Schismatici, aliique conciliabuli fautores plectuntur. In sessione 4. Lectae Ludovici XI. regis patentes literae ad Pium II. quondam missae, quibus abrogabatur sanctio pragmatica, ejusque ulterior abrogatio petita. In sessione 5. cui Pontifex non interfuit, decretum est electionem quamcunque Romani Pontificis siraoniace factam invalidam declarandam, cardinales vero eam facientes poenis canonicis subjiciendos esse. In sessione 6. cui Leo X. P. Julii mortui successor praefuit, deputatio quorumdam praelatorum designata est, ex quibus aliqui curiae Apostolicae reformationem, alii fidei propagationem, alii sanctionis pragmaticae abolitionem pro scopo habebant. In sessione 7. lectae Bernardini de Carvajal, et Friderici a S. Severino Cardinalium Schismatico21) Horix concordata nation. Germ, integra variis additamentis illustrata. Wiirdtweiu observationes histor. juridicae in concord, nat. Gerni. cum Sede Romana,