Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

495 iWn, qui in conoillabulum Pisanum influxerant, litcrae supplices, quibus schisma ejurant, et proscripto conciliabulo Pisano a Pontifice veniam postulant, et obtinent sedibus suis restituti. In sessione 8. adhaerentes doctrinae Averrois Philosophi Arabici condemnati propterea, quod docerent animam rationalem mortalem esse, aut uni­cam in omnibus hominibus. In sessione 9. praeter alia lectum est decretum de curiae Romanae reformatione, quod varias utilissimas constitutiones ad disciplinam spectantes continet. In sessione 10. lecta sunt quatuor Pontificis R. decreta nempe primum de montibus pietatis, quos licitos, justos, et ab omni specie usurae immunes declaravit; alterum de exemptionirus, quas suffert, et tam capitula, quam monasteria exempta ordinarii jurisdictioni subordinat; tertium de appellata coercenda; quartum de librorum impressione non prius admittenda, quam libri examen subeant et adprobationem ordinarii obtineant. In sessione 11. admissi sunt ad Pontificis obedientiam deputati Patriarchae Maronitarum, et lecta eorum fidei professio, publicata insuper lex quae eoncionatoribus diligentem verbi divini praedicationem injungit, demum confirmata concordata Bononiae inter Leonem X. et Francit eum /. regem Galliarum celebrata ia locum Sanctionis Pragmaticae substituta, quibus jus denominandi episcopos per regnum Galliae regi conceditur, confirmatione tamen pontificia salva manente. In sessione 12. omnia quae in praece­dentibus 11 sessionibus decreta sunt adprobantur, anathema pro- nunciafur in omnes eos, qut tempore electionis pontificiae domos Cardinalium infestant, et ad bellum sacrum contra Tureas susci­piendum decimae proventuum ex ecclesiis, monasteriis, et bene­ficiis ad triennium resolvuntur, denique declaratur cuncta deereta hujus concilii ab omnibus inviolabiliter observanda esse. Guic­ciardini la historia d’ Italia Lib. IX. Richer hist, concilior, ge­neral. lib. IV. Part. II. Paulin Jovius vita Leonis X. Panvini vita Leonis X, Quamvis autem Galli concilium Lateranense V. pro generali haud adoptent, et Cardinalia Bellarminu» ac nonnulli aliarum gentium Theologi asserant, liberum hae de re judicium esse, attamen illud communiter inter generalia concilia refertur. Vid. Harduin concil. T. IX. p. 1561. et seq. Kichert hist, concil. gen. L, IV Part. II. p 3. et seq. Ratal• Alex, dissert. XI» in Hist, Eccles. secui, XV, et XVI. Ait. 4. et seq.

Next

/
Thumbnails
Contents