Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
459 natus Gregarii VII. omnes fere successores ejus , nec non Episcopi Galliae, Angliáé et Germaniae in conciliis congregati adjuvabant, tum veteres suspensionis, depositionis, et excommunicationis poenas in clericos uxoratos pronunciaut, tum nova decreta in conciliis contra matrimonia clericorum ferentes. Talia erant, ut omnes infamibus accenseantur, bonis priventur, liberi eorum et uxores haereditatis incapaces declarentur, neque filii eorum in statum Clericalem, exceptis canonicorum regularium, aut monachorum institutis recipiantur. Poenae adeo severae tandem effecerunt, ut ab aetate praesertim Calixlill. P. qui annolll9. Cathedram Petri conscendit clerici in majoribus ordinibus constituti uxorum suarum communione abstinerent. Licet nunc quoque exempla supersint, quae clericos empta a nonnullis imperatoribus facultate uxoribus suis convixisse testentur, Iu Dania anno 1220. in Svecia anno 1248. saltem opera Legatorum Pon- tificiorum matrimonium Clericorum in publicis regni comitiis sublatum est 96). Quamvis denique apud nos in synodo nationali Strigoniensi anno 1114. sub archiepiscopo Laurentio et Colo- manno rege celebrata cap. 31. patres moderatiorem uxorum ante S. ordines ductarum usum propter fragilitatem humanam admittant, illis tamen cunctis, qui presbyteratu vel diaconatu ante matrimonium initiati sunt uxorem ducere cap. 32. ejusdem synodi prohibuerunt 97). Imo seculo XIII, antenati nostri staturum Guidonis Card, et legati Pontificii adoptarunt, ne ullus uxoratus ad presbyteratum, diaconatum, autsubdiaconatum promoveatur, nisi qui uxorem alioquin in id consentientem a co- habitatioue sua removerit 9S). Decretis Pontificum et Conciliorum contra nuptias Cleri saepe repetitis poenis in transgessores statutis tandem disciplina cleri tam secularis , quam regularis sic coaluit, ut nullus jam matrimonium contrahere auderet,idque tanto minus, quod talia matrimonia ob impedimentum ordinis, et voti velut nulla et irrita spectata suapte dirimerentur. V. Enchirid. nostr. Jur. Eccles. Tom* II. §. 159. et 160. p. 205. et seq. edit. II. Pest. 1839. 96) Harduin Concil. collect. T. VII. p. 423. 97) Piterffy Concii. Himg. P. I. p. 58. Harduin Coli, concil. T. VII. p. 525. 98) 1'clerffy Conci). Hung. P. I. F- 89. et 90.