Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
4tiO 0 §. 93. Disciplina poenitentiae. Veteri« poenitentiae publicae sub directione episcopi per plures gradus et annos peractae vix aliqua vestigia jam repe- riebautur. Loco ejus uovae poenitentiae species jam publice, jam occulte observabantur. Talem eamque nobilissimam poenitentiae speciem constituebant expeditiones Sacrae. At magnum vulnus per bella haec sacra disciplinae ecclesiasticae inflictum fuisse nemo negaverit. Omnes enim, qui expeditionis sacrae contra infideles susceptae participes eraut, aut saltem subsidia pecuniaria ad eam praestabant, indulgentias plenarias lucrabantur "j. Unde factum, ut solam fere poenitentiam animi non vero etiam externam retinerent, et Sacramentum poenitentiae sola fere confessione peccatorum absolveretur. Aliis fidelibus domi manentibus oiatio, jejunium, aut eleemosiua imponebatur« Atrocioribus peccatoribus extraordinarias poenas, quae in summa humiliatione, aut gravibus corporis castigationibus consistebaut subire coactis. Ad poenitentiae species hujus temporis spectabat etiam S. peregrinatio, et praesertim flagellatio , quam ab ipso S Paulo gentium apostolo probatam imo commendatam esse credebant. Quamvis vero singula haec species poenitendi salutares effectus omnino producere potuerit, abusus tamen inde defectu hominum etiam oriri valebant; ita ut alia missa faciamus, iu promulgatione indulgentiarum quam nonuulli quaestores eleemosynarum praeter scientiam et voluntatem Pontificum, jam pro bello contra infideles, jam pro restaurando Petri templo faciebant, hic et ibi. abusus commissos fuisse omnibus constat. Nouuulli enim ex praedictis quaestoribus virtutem indulgentiarum ultra modum extendebant, fidelibus obtrudebant, et debitam pecuniam ab illis, qui statim solvendo non erant, paulo post medio executions praetendebant, indulgeutias ia minus et magis perfectas dividebant, cuivis speciei certum pretium defigentes; aut easdem indulgentias toties quoties defixa summa deposita fuerit, obtineri posse zelose magis, quam vere docentes. Ita iu peregrinationibus, sa9!)) Fleur y dissert. VI. in H. E. §. 2. et II. Mori na* <le poenitent. L. X. c. 24. uro 8. et seq.