Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
PAHS II. HISTORIA STATUS INTERNI ECCLESIAE CHRISTIANAE. CAPUT I. De Gubernatione Ecclesiae et Hierarchia Ecclesiastica. §• 16. , u Cleri conditio et auctoritas. \ Clerici potestatem illam quam a majoribus acceperant non solum conservarunt verum inde a temporibus regum familiae Ca- rolingicae etiam auxerunt adeo, ut eorum praelati tam secula- res quam regulares volentibus , et admittentibus provinciarum imperantibus ad negotia quoque civilia reipublicae influxum nanciscerentur. Jam enim VI. et VII. Ecclesiae seculo in conventibus regnorum nationalibus, et comitiis magnae auctoritatis erant, paulo post eo pertingentes, ut nemine refragante in consultationibus maximas partes tenerent, ante ipsos duces et comites locum caperent, ante omnes vota sua depromerent ac in causas civiles et regum electiones non parum influerent 1 2 * * * *). Fateri tamen quisque debet Clericos praesertim episcopos in provinciis Occidentalibus majorem auctoritatem et venerationem consecutos fuisse quam in Oriente. Causae vero auctae potestatis Clericorum generatim sequentes assignari solent 1) prudentia 1) Vid. Plante’s Geschichte der Christ. Kirchl. Gesellschafts verfas. T. II. p. 231. et Schmid's Geschichte der Deutschen. P. I. p. 323-et seq. qui provocant ad documentum seculi V1II. in quo nomen Archicpi- scopi Cantuariensis ante ipsius regis nomen subscriptum videtur. 2) Teste Tegano Carolus M. omnes episcopos, abbates, duces et comites a maximo ad minimum interrogavit, an eis placeat, ut nomen suum id est imperatoris filio Ludovico tribueret. Vid. Baroniut ad ^n. 813 Nro 13. item acta exauctorationis Ludovici apud \Dueheme T. II. p. 331. Sirmondut concil. Gall. T. II. p. 560.