Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

38 nonnullorum Imperantium qui probe perspiciebant Religionis im­mediatum cum republica nexum, saluti hujus plurimum prodesse, legesque civiles non parum roboris accipere, si Ecclesiae quo­que auctoritate sancirentur. Inde factum, ut episcopos non solum in consilia sua vocarent imperantes, verum eis jus quoque leges civiles ferendi nonnuuquam tribuerent, aliaque reipuhlicae nego­tia concrederent, tanto magis, quod et ipsis praesertim Occi­dentis principibus summi momenti esse videretur, auctoritatem suam Religionis fulcro inter gentes recens subjugatas stabilire. 2) Liberalitas insignis tam principum quam fidelium, qui Eccle­siis, monasteriis et episcopis amplissimas donationes faciebant , eo inprimis motivo , ut per eas peccata sua expiarent, poena­rumque reatus tollerent 3). Historia testis est ab ipsis impe­ratoribus, regibus ac principibus magnos terrarum tractus, co­mitatus, urbes, oppida et pagos communibus juribus et privi­legiis adnexis *) donatos fuisse episcopis, Ecclesiis, et mona­steriis ita , ut nihil praeter alti et eminentis dominii jus sibi re­servarent. Inde secutum quod multi Ecclesiae praelati duces, co­mites, et marehiones facti non modo jurisdictionem in populos exercerent, verum etiam ut feudis provisi vasallorum servitia praestare, et armis instructi castra sequi tenerentur 3) Jus cognoscendi civiles causas, quod per primos imperatores Chri­stianos jam sancitum a Carola M. ampliatum 4~) episcopis tan­tam auctoritatem tribuit, ut illi non solum causas quasvis Civiles ab una dissentientium parte ad se delatas assumere potuerint, verum insuper ordinavit, ut et altera litigantium pars forum Ecclesia­sticum sequi teneatur 5}. Imo his no/i contentus Carolas M. san­xit ut praeter influxum, quem hucdum episcopi in causas civiles habebant jurisdictionem fere criminalem exerceant G) diserte prae­cipiens, ut quisque episcopus quotannis vel per se, vel per Ar- chidiaconum in omnia delicta a quibuscunque fidelibus perpetrata, nec rege excepto, inquireret, ac cuivis delicto poenam conve­nientem, aut poenitentiam dictaret, eamque publicae coram om­nibus executioni mandaret. Unde factum, ut hae occasione volun- * 9 3) L. A. Muratori diss. de redemptione peccator, in Antiquit« Ital. med. aevi T. V. p. 712. 4) Capitulari ad ann. 810. b) Capitular. L. VI. 9. 36Ö. 6) Capitol, ad an. S03. c. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents