Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

36 batur, ut rejecto paganismo eis prius per conniventiam concesso, ad veram Christi fidem reverterentur, et cuncta sensa et actio­nes suas doctrinae conformarent, quam S. Stephanus eos do­cuerat. Edicto hoc seditiosorum animi fracti turmatim ad Reli­gionem Christianam rediverunt, et Religio Christiana, quae magnam quidem hac vice stragem experta, non tamen, ut aliqui volunt, penitus exstirpata fuerat reviviscere, ac studio et opera praesulum et presbyterorum Ecclesiae Huugaricae ad florentem sensim statum reposita fuit, Schmilh in Episcop. Agriensi T. I. p. 31* Katana Histor. Pragm. regni Hung. Budae an 1782. T. I. p. 330. et seq. et p. 322. et seq. §. 2. Si quis mala infinita , quae a gentibus Christianae Religionis igna­ris reipublicae tum sacrae tum profanae inferebantur , mente attenta perpendit, non mirabitur principes Christianos, tanto studio animatos fuisse, ut effrenatas et crudeles has gentes ad fidem Christi conver­terent. Non illi religionis tantum et pietatis, verum et civilis pacis ac securitatis patriae rationem habebant. Sperabant enim fore, ut bellicosae et feroces hae gentes doctrina et praeceptis Christi mitio­res redderentur. Ideo regibus eorum et ducibus matrimonia, adju­torium contra quoscunque hostes, provincias, agros, aliaque emo­lumenta offerebant, dummodo avitis religionibus suis, quae solum heroismum et ferociam inspirare valebant, nuncium mittere vellent: quae munera et commoda id effecerunt, ut et ipsi duces institutioni Christianae benignas aures praeberent, et populis suis ad idem fa­ciendum auctores essent.

Next

/
Thumbnails
Contents