Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

35 — comprimendam seditionem viribus destitutus, postulata seditio­sorum toleranda esse putavit, spe lactatus fore, ut ipsa hac con- niventia turbas exortas sedaret, postea vero ubi solium conscen­disset eandem prudentia et auctoritate sua componeret. Amlreae conniventia comperta seditiosi ad arma convolarunt, non tantum in Petrum regem sed etiam in Religionem Christianam strin­genda. Ante omnia Vuthae antesignani adhortationibus concitata plebs, ejurata publice Religione Christiana patriis diis se sacra­vit ; postea plurimorum instigationibus abrepta hominum multi­tudo exteros quippe Theutones et Italos quos officiis publicis seu sacris seu profanis Petrus rex praefecerat, barbarum in modum trucidat, templa et sacella demolit, episcopos, presby­teros, monachos, et laicos quos pietas, et in tuenda Religione Christiana zelus commendabat, e medio crudelissime tollit. Hac in persecutione S. Gerardus episcopus Csanadiensis, Beszter- dus episcopus Nitriensis, Buldus episcopus ignotae sedis et Co­mes Zonuk Albaregia egressi, ut Andreae duci obviam perge­rent Budae ad radicem montis Kelenleld, qui hodiedum a Ge­rardo nomen tenet odio fidei Christianae trucidati sunt S3). Tanto autem furore agitabantur seditiosi, ut omnem quae ubicunque micaret fidei verae scintilla, sangvine Christianorum exstingvere cuperent. Vastata hunc in modum patria cum Andreas et Le- venta post rnortem Petri e confiniis ubi constiterant, ultro in Hungáriám progrederentur, pronos in se experiebantur procerum animos; nam iis optantibus Andreas Albamregiam ductus , et in regem Hungáriáé a tribus episcopis , utpote Mauro Quiuque- Ecclesiensi, Modesto Jaurinensi et Neaernia incertae sedis , qui salvi ex naufragio evaserant, inauguratus est. Vatha sedi­tiosorum capite conscientia perculso in Bulgáriám abeunte Ec­clesiae et Reipublicae lux serenior aiTulsit. Neae/nius enim Archi- episcopatui Strigonensi praefectus, aliique episcopi, qui Andreám coronaverant, et reliqui proceres Albaeregiae praesentes,'regi supplicarunt, ut illatam Deo et Religioni injuriam resarciret. Quare solemne edictum per totum regnum publicavit, quo sub capitis poena aut bonorum jactura omnibus et cunctis praecipie­83) Turotzius in Chron. P, II. c. 39. et seq. 3*

Next

/
Thumbnails
Contents