Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
427 ejusdem vestigia adhuc seculo XII. et XIII. iu rebus sanctissimis reperta fuisse. Ita 1) in ipsam cultus divini partem sanctissimam utpote Missae incruentum sacrificium abusus quospiam in nonnullas ecclesias irrepsisse deprehendimus. Postquam enim prohibitio emanasset, ne ullus sacerdos plures quam unam Missam intra diem celebret, sacerdotes quidam defectum hunc per id supplendum esse putabant, quod semel quidem consecrationem , et communionem in Missa persolverent, reliquas tamen partes Missae omnes ante, et post Canonem contentas bis, terve ad intentionem fidelium repeterent, et Missas has bificatas, aut trificatas compellarent. Abusum hunc tum praelati ecclesiarum, tum sedes Romana iterato castigatum tandem penitus exstirparunt. 2) Ad abusus hujus temporis spectant dies quidam festi, et solemnitates turpes , ac ludicrae ad instar veterum Saturnalium in ipsis Christianorum ecclesiis celebratae, uti festum stultorum et asinorum. Illius vestigia jam seculo X. extitisse nonnulli existimant, cum nempe Theophilactus juvenis et excessibus deditus Patriarcha Constantinopolitauus in sacris, et publicis solomni- tatibus impuras cantilenas, spectacula, et scurriles vociferationes in 'focum hymnorum piorum substituerit. Inter occidentales Galli, et Germani a seculo XII. usque XIII. celebrabant stultorum festum in eo consistens, quod inferior clerus (hinc etiam festum subdiaconorum audit) unum e gremio suo in episcopum joci causa die natali Domini eligeret, qui eodem die pontificalibus indutus velut summus antistes sacrum solemne decantaret, reliquis e minori clero instar Canonicorum sedes occupantibus, et magna cum vociferatione verba Psalterii cantantibus: Deposuit potentes de sede , et exaltavit humiles. Qui episcopo festi sub sacro as- eistebant, corio antiquorum , aut abjectorum calceorum in thu- ribulum immisso illum incensabant, aliis sub choro saltantibus, aliis farcimina edentibus, tesseras ve. chartas tractautibus. aut obecoeuas cantilenas intonantibus. Post absolutam in ecclesia solcmnitatem totus coctus horrendo cum clamore foras se proripuit, cui postea laici in plateis , et foro obvii se jungentes festum prosequebantur 35). Ad exemplum clericorum etiam 35) Harduin. collect, concil. T. VI. P. II. p. 2017. Memoires prour ser- vir á I’hietoire delit féte des foux par VI Tilliot k Laasan, et Ge-