Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

428 pueri scholastici nonnullarum civitatum, uti Móguntiae eandem solemmitatem io festo S. Nicolai, et <S<S. Innocentium celebra- rant, vesperas eodem prorsus modo in ecclesia Cathedrali de­cantantes 3S *). Plura ausus junior clerus Ratisbonensis, qui anno 1249» post electum e gremio suo episcopum claustra monacho­rum sub alienis vestibus vi adhibita intrans, et violentas manus illis inferens, omnem eorum substantiam diripuit 37). Perspecta demum harum nugarum deformitate tam Pontifices Romani, quam concilia omnem in iis exstirpandis conatum adhibuerunt. Ita jam anno 1199. Odo Parisiensis episcopus auctoritate legati ponti­ficii abusum hunc tollere jussus est. Ita concilium Parisiense morem hunc eradicare adgressum est, successu tamen haud fe­lici, cum seculo XIII. et XÍV. vestigia ejus adhuc reperiren- tur. Donec tandem concilio Basileensi successisset festo fatuo­rum , spectaculis, saltationibus, conviviis, et nundinis in templis et coemeteriis servari solitis finem imponere 38), Quod vero festum asinorum attinet, nec istud minorem of­fensionis, et scandali occasionem praebebat. Celebrabatur vero in nonnullis Galliae praesertim ecclesiis ad memoriam Christi in Aegyptum fugientis magna cum solemnitate. Die quippe natali Domini, aut post Epiphaniam asinus splendide ornatus, cui virgo insigni decorata vestitu insidebat, magna cum pompa, et laeto cantu per ecclesiam circumducebatur, eique sub solemnitate Missae flexis genibus jacenti pabulum pingue porrigebatur. Pro quo festo teste Du Fresae 3!)) propria plane liturgia , et spe­cialis cantilena asini laudes complexa cantabatur. Licet autem indecoram hanc festivitatem concilia uti Lateranense IV. et Sa- lisburgense anno 1247, sufferre conarentur, et scurriles ludos hos in domo Dei celebrari solitos interdicerent, effectus tamen optatus ante seculum XV. nequaquam secutus est, quo vide­neve 1741, lUichl’s K^h. Gesch. 2. Band p. 227. IV* D. Thurinann Handwurterb. der Christh. Relig. und Kirch. Gesch. Halle 1829. T. III. p. 199. 36) Ant. Dürr comment, hist, de episcopo pueror. Mogunt. 1755. 37) 1Ionum. Roicav ol. Xlll.p. 214. Sebast. Günther Gesch. derliterat. Anstalten in Baicrn T. I. p. 248. 38) Anton Michl Kirch. Gesch. T. II. p. 287. Durandi rationale diviu. offic. L. VI. c. 15. 39) Glos­sar. adscript, med ct inf. Lat. T. II. voc. Fest, asinor. p. 402. ct seq.

Next

/
Thumbnails
Contents