Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

426 laret 3*). Hanc tamen rosarii devotionem S, Dominico non ab ipsa B. V. Maria revelatam, prout quidam scriptores Dominicam conten­dunt, verum cx antiquitatis vestigiis desumtam fuisse Jo. Mabillo- nius probare nititur. Vid. ejusd. praefatio, ad act. SS. Ord. Bened. sec. V. C. Ad cultum B. Mariae V. in Hungária augendum non parum quoque contulit Synodi Udvardensis sub Carolo Roberto rege Hungáriáé, et Thoma Archiepiscopo Strigoniensi anno 1309. celebratae statutum primum nempe: ut sub meridiem, aut moriente die ad salutandam Matrem Virginem aere campano populus excitetur. Vid. Yéterffy sacra cone. Hung. Part. I. p. 167. *) De domo hac Lauretana observandum: nonnullos scriptores piam opinionem fovisse, eam esse Nazarethanam, in qua Angelus Gabriel Heatissimam Virginem Mariam salutaverit; illamque ministerio An­gelorum anno 1291. in Dalmatiam primum, postea anno 1295. in Italiam, et speciatim Lauretum transpositam fuisse. Alii vero scri­ptores totam hanc relationem inter fabulas referunt. Ad hos spectat Le Moyne apud Renlltem de statu eccl. et sehol. Holi. p. 404. et seq. qui inter reliqua narrat, Sirmondum Jesuitam studio inquirendi rei veritatem iter Lauretum suscepisse, et expertum fuisse integram do­mus Lauretanae constructionem ceteris urbis aedificiis tam materiae, quam formae respectu prorsus aequalem esse, imo ipsum Baronium amico suo Sirmondo promisisse, quod historiam hanc integram ex annalibus suis exmissurus sit. Quidcunque his de rebus tenendum sit, hoc tamen certum Matthaeum Bernegger in Hypobolimaea D. Mariae Camera cunctos moderationis, et modestiae limites excedere, dum rem totam ut stupendum superstitionis exemplum cavillatur. De Ca­pella hac mentionem primus Flavius Blondus, qui anno 1465. mor­tuus est, fecit, in Italia illustrat, p. 339. quin tamen prodigiosam domus transpositionem attingeret. Vid. Casaubon ad Baronium ex- ejeit. VII. J §• 88. Abusus quidam circa Missam. Festum Stultorum et Asinorum. Cum superstitio non eadem serie semper decrescat, qua cultura, et progressus scientiarum augentur, mirum non est: 34 34) Claud. Fleury originem rosarii fratrum laicomm distinctioni adtri- huit dissert. Vili. in H. E. §. 5. Vid. etiam Botlandislae T. I. August, in comment, praev. de S. Dominico , item Dominicaoor. annales Romae vulg. T. I.

Next

/
Thumbnails
Contents