Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

413 oculis privatus, et exercitu imperatoris anno 1422. ad Brodam Teutonicam decretali clade affectus, pacem tameu nullatenus inire voluit S9). Illo autem per pestem anno 1424. assumpto Hussitae in plures sectas abiverunt. Et quidem alii IVuldensi- bus , Wiclefo, et Hussio strictius adhaerentes, et omnibus fere Ecclesiae Catholicae dogmatibus renunciantes , cultum Dei ex­ternum, et Hierarchiám aperte proscribentes, Tabortlurtim no­mine ab urbe Tabor compellati 60J in ducem sibi Rusum Zisskae avunculum elegerunt 61). Alii longe moderatiores erant, qui Re­ligionem Catholicam retinentes, nec Hierarchiám ecclesiasticam respuentes, nihil sibi aliud concedi postulabant, quam Eucha­ristiae sub utraque specie usum, et liberam verbi divini prae­dicationem ; item ut notabilior cleri, et monachorum corruptio nec non potestatis ecclesiasticae abusus tollantur. Hi a calicis usu nomon Calixlinorum sortiti sunt. His simillimi erant Or- phani, qui putantes, nullum inter suos dignum existere, ut loco Joannis Zisskae antesignanum ageret, plures sibi praefecerunt duces , inter quos facile primus Procopius erat cognomento Mi­nor. Praeter has duae sectae distinguebantur nempe Horebitu- rum, et Pragensiunc,; ilii compellabantur inde, quod statuerent se a Deo procesisse ea prorsus ratione prout lex divina in monte Horeb a Deo data legitur; hi autem nomen traxerunt, quod va­rias regiones animo hostili, et furore quodam peragrarent, dis­sidiis quidem, et discordiis reciprocis ab invicem separati, at communi in periculo fraterne inter se conjuncti. Harum secta­rum crudelissima erat ea , quae- Taboritaium nomen gerebat; nam ni ducem suum Procopium Rasum anno 1427. et 1431. secuti cruciato Teutonum exercitui copiarum numero licet ma­jori duplicem stragem intulerunt, non leviorem ubique terrorem spargentes, quam alii quidam exercitus minores, qui inde a principio belli Hussitici singulo fere anno incolas Austriae , Fran- couiae , praesertim Saxouiae, Lusatiae, et Silesiae affligebant, et atrocitatis suae stigmata iu cunctis illis provinciis relinque­59) Beausobre, supplement a 1’ hist, des Hussites p. 102. et seq. CO) Beausobre ibid. p. 14. 15. et seq.. 44. 45. 6j) Kurze Beschrei­bung berümter Böhmen.

Next

/
Thumbnails
Contents