Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
414 bant. ®ís). Cara Igitur et Sigismundus imperator, et Julianus Cetarini Legatus pontificius, qui anno 1431. exercitum in Bo- heraiara duxit Hussitas ad pacem sine effectu hortarentur , concilium Basileeuse tempore hoc convocatum agente eodem Juliano nunc praeside concilii eos ad pacem ineundam invitavit, et data eis facultate non solum absque periculo Basileae morandi, verum etiam petita sua coram concilio proponendi, et tuendi impetravit , ut legatos usque ad tercentos ex omni ordine electos qui de unione cum Ecclesiae Catholica restituenda agerent, Ba- sileam deputarent °3). Verum non obstantibus multis, et lougis consultationibus nihil tamen conclusum , ideoque legati discesserunt. Patres postea restitaeudae Pacis studio legationem ex episcopis, et theologis Pragam miserunt, quae anno i433.nonnulla Hussitis concessit, inter quae ante omnia calicis eucharistici usus continebatur. Concessiones hae vulgo Compar.lula Basileensia dicuntur. Ilis obtentis Hussitae Calixtiui arma deposuerunt, Taboritis causam suam ultro prosequentibus, donec tandem anno 1431. per Catholicos, etCalixtinos sub Aleinhurdo de Nova Domo (Neuhaus) ad Brodam Bohemicam internecione delerentur. Post hanc Stragem Taboritis illatam Calixtiui communem cum Catholicis causam agentes Sigismundi velut legitimi imperatoris obsequio se submisere; is autem auuo 1436. compactata secundum petita Calixtinorum aliquantum reformata Iglaviae fide jurata contirmavit. Taboritae denique in occulto latitantes coetus suos porro quoque servabant, e quorum posteris hodiedum existuut Fratres Boherai, et Moravi. Cf. Aeneus Sylvius in Hist. Bohém, item Vollständige Gesch. der Huasiteu nee non Theobalds Hussi- teukrieg. Nonnullis placet ad classem Hussitarum referre etiam Adamitas seu Ticar di st a s, qui circa anuum 1421 e Belgio Rhenum trajicientes, et per Germaniam ad Bohemian) delati in conventibus suis nudi ad imitationem innocentis Adatni comparebant, mulierumqne communionem docebant, cum quibus permittente Bicardio novo eorum auctore se filium Dei, et Adam praedicante, in conventiculis suis permiscebantur. Probabilius tamen est, hos non fu sse Hussitfium, G2) Schmidt Geschieht, der Deutsch. Vollständige Gesch. der Hussiten Lenfa nt Hist, de la guerre des Hussites T. II. Amst. 1731. Theobald Hussitenkricg, 63) Aeneus Sylvius llist. Bohém.