Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
400 non secas ac aliud quodcunque scelus flagellatione facile expietur. Erroribus his Flagellantes Germaniae insuper addiderunt: extremum judicium per Conradum Schmid unum ex antesignanis suis, quem Deus velut alterum Henoch in coelum abstulerit., celebrandum esse. Placita haec adeo perversa, et fanatica tolerari in Ecclesia Catholica non potuisse suapte sequitur. Hinc ipsi imperantes civiles inquisitionem Sacram contra eos procedere jusserunt, per quam multi quidem ad saniora reducti, pertinaces tamen inter quos et ipse Conradus Schmid in Thuringia ad rogum condemnati sunt. In aliis provinciis ad tara crassos errores deflexisse non videntur Flagellantes, cum mitius tractati fuerint. Ultimi erant illi, qui ex Italia in Germaniam anno 1501, migrarunt, antiquis vestibus induti, capite, pedibusque nudatis incedentes, et parvam crucem ligneam manu portantes, pacsim jejunantes , qui tamen mox sua sponte laboriosam vivendi ratio-' nem assumserunt. Vid. Trilhem. in Chrou. Hirsaug. ad an. 1349. Rebdorf Annales apud Vreliernm. Theodoricus Urie hist, cou- cil. Constantiens. Schöttgen de secta Flagellantium. 7J Almaricus, qui a patria Carnotensis (Chartres') dictus, sequentia commenta propagavit: 1) Deum esse materiam primam. 2) Non solum mundi hujus structuram, et ordinem, sed etiam ipsam materiam ex Deo emanasse. 3) Omues creaturas tandem in Deum redituras esse. 4) Nullam futuram fuisse generationem, sexusque discrimen si Adam non peccasset. 5) Cessasse pum lege Moysis potestatem patris, et tempore Almarici legem Christi; ideoque nunc 6) vigere legem Spiritus Sancti, per quem sublata religione externa, quisque hominum sola gratia interiori salvari possit. Commenta haec in concilio Lateranensi IV. proscripta sunt. Vid. Marlene T. IV. anecdot. Vleury ad an. 1210. num. 59. et Praleoltis in elencho haeresum. 8) Arno Idus Brixiensis, Abaelardi discipulus , qui non solum turbas Romae contra Pontifices Romanos excitavit, verum coutra opes, et possessiones clericorum tantopere zelare coepit, ut clericos decimis , primitiis, et spontaneis fidelium oblationibus contentos esse oportere , neque aliud eos tenere posse contenderet adeo, ut qui dominium aliquod peculare exercerent, aut possiderent, nec quidem salvos fieri posse diceret. Propter