Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
401 assertam hoc haereticum jam Innocentius II. P. Aruoldum, concilio Lateranensi II. delatum condemnavit, et ex Italia excedere jussit. Ex Italia in Galliam , hinc rursus in Italiam delatus Arnoldus una cum asseclis suis, qui Arnoldislae vocabantur, ubique seditiones, et turbas excitabat, clerum insectabatur, adeo ut seu ipse, seu asseclae ejus Cardinali cuidam etiam lethale vulnus infligerent. Quare a praetore Romano ad- prehensus Arnoldus ad laqueum condemnatus, postea concrematus, ciuereeque ejus in Tiberim projecti sunt, ne ab asseclis velut martyr in iis coleretur. Murutori Geschieht, v. Italien. Franci Pagi breviar. gestor. Horn. Pontif. *) Idem Joachimus perstrinxit etiam Tetri Lombardi sententiam sequentem: Xec Latrem divinam essentiam genuisse, nec divinam essentiam genuisse Filium , nec divinam essentiam genuisse essentiam , nomine autem essentiae venire divinam naturam, quae communis est tribus personis, et tota in singulis 4<<). Quam nempe Lombardi doctrinam Joachim haereticam esse dicebat ideo, quod in SS. Trinitate quaternitateni allegaret, tres nempe personas, et communem insuper essentiam, ldeoqne contra illam doctrinam in libello quopiam sequens assertum promulgavit: Etsi tres personae sint una essentia, unitatem tamen essentiae trium personarum non esse veram , et realem , sed tantum moralem , id est unitatem concordiae. Quod tamen assertum una cum libello, in quo continebatur, anno 1215. per Innocentium 111. Pontificem in Synodo IV. Lateranensi condemnatum , et Fetri Lombardi sententia, velut Catholica adpro- bata fuit. Vid. Matlh. 1’arisium ad ann. 1179. **) Nonnulli ex hac secta secuti corruptos mores detestati, et moralitatis magis studiosi in certis domibus cohabitabant pietatem proprio exemplo foventes, aegrotorum, pauperumque curam promovebant. Ili anno 1346. in Belgio coetus septemdecim formabant prae- sidibus , et capellis privatis instructos. §. 76. W i c 1 e f i t a e. Horum auctor erat Joannes Wiclef Anglus ab anno 1368. Theologiae in Universitate Oxoniensi professor, et Lutterwor- thensis ecclesiae parochus, vir iu literis quidem, si humaniores, et politiores scientias, nec non cognitionem sacrarum liu36 46) L. I. sententiar. diss. V. III. Hist. Eccl