Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
399 378. Concil. Constant, au. 1330. celeb, apud Mansi T. XXVI. p. 137. Burluumi epistolae ad Graecos in Cunisii lectiou. antiquis. T. IV. p. 361. 4 6. Flagellantes, qui prius solum respectu singularitatum quarumdam sectam propriam constituebant, nunc sensim ad haeresim deflexerunt. Origo vero eorum a calamitatibus publicis nonnunquam grassantibus, speciatim vero a peste, quae circa medium seculi XIV. plures provincias Europae occidentales divexabat. Cum enim multi tam virorum, quam foeminarum putarent calamitates publicas hac poenitendi specie a se avertendas^ catervatiin se nudato corpore in lialia, Helvetia, Gallia, Belgio, Anglia, Polonia , et Hungária flagellabant. Quia vero haeq agendi ratio speciem quamdam pietatis praeseferebat, flagellantes multorum adprobatiouem merebantur adeo, ut et ipsi flagellationibus suis justo majus pretium adscriberent. Hinc Flagellantes absolutionem Sacrameutalem, et psos plane sacerdotes praesertim a morum corruptione notatos vilipendc-re, et repudiare iucoeperunt. Unde jam Clemens VI. Pontifex missis anno 134G. ad Archiepiscopum Magdeburgensein literis questus est, quod flagellantes relicta solvendi, et ligandi potestate sacerdotibus competente se ipsos a peccatis absolvere, et sub specie peccatores plectendi non solum Judaeos sed etiam Christianos trucidare, clericorum, et laicorum bona depopulari, superiorum jurisdictionem usurpare, et diversa alia scelera committere soleant, ideoque praecepit, ne ullus amplius publicam flagellationem exercere audeat, et episcopi, aliique superiores mandato huic resistentes Flagellantes comprehendi, et puniri faciant. Similia decrevit contra illos etiam Gregorius XL Pontifex. Errores autem praecipue spargebant sequentes: 1) Loco baptismi aquae substituendum esse baptismum sanguinis, seu flagellationem suam cruentam ita, ut, qui eam adhibere negligit, is salutem consequi nequeat. 2) Iu Eucharistia nequaquam existere corpus Christi. 3) Nullum existere purgatorium. 4) Crucis, et sacrarum imaginum cultum esse idololatriam. 5) Omnium hominum animas statim cum initio mundi ad semel creatas, et in paradisum colla- tas fuisse. 6) Jurare sub peccato mortali vetítem , at perjurium iu sectae suae emolumentum omnino licitum esse, cum hoc