Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
— 385 — i trudenda, poenas capitales dictare, jurare, opes, et bona ad- quirere vetabant ,9). ^In coetu sacra diribebant episcopi, qui seniores, vel Ma* jorales audiebant, cum adjutorio presbyterorum, et diaconorum. Reliquis ordinibus nihil deferebant utpote tardiorum temporum iuventis , et a Christo, aut Apostolis nulla ratione institutis. Iu ministros eligebant solum rudes, et literarum expertes, cum Apostolorum more veritatem, et doctrinam coelitus expectareut. viros autem solum pauperes, qui labore manuum vitae media quaererent, ministros constituebant. Cum passim textoriae arti operam navarent, in Gallia praesertim secta textorum (tisserands) compellabatur. Populus divisus erat in perfectos, et imperfectos, seu fideles. Posteriores quidem omnem luxum, et splendorem vitabant, reliquorum tamen hominum co.isvetudini inhaerebant; priores vco, seu perfecti omnibus carebant, vestes obsoletas, et sordidas deferentes, frequentissima jejunia, vigilias, aliaque dura corporis exercitia sustinebant, ut eo facilius affectibus domandis pares redderentur. Waldenses in duas familias partiebantur, nempe in Italos qui fratres de Lombardia, seu Lombardi, ct in Gallos, qui Leo nisi ne ab urbe originis, vel pauperes de Lugduno, vel denique a ligneis calceis (Jabots) Sabolafi vocabantur. Waldenses Itali Ecclesiam Catholicam quidem corruptam esse statuebat, veram attamen Ecclesiam fatebantur, ac ideo fors bona temporalia non respuebant, quod in Italia remoti, et securi iisdem frui valerent. Galli autem suos nulla omnino bona temporalia tenere permittebant, et publice do‘ebant Ecclesiam Romanam a vera Christi doctrina defecisse, Spiritu Sancto carere, ac esse illam meretricem Bubylo/iicam cujus mentionem Joannes in Apocalypsi fecit. Vid. Moneta L. V. adv, Ca- tharos, et Waldenses edit, ab Ang. llic/iini et praemiss. dissert. de Catharis Romae 1743. f. ./. P. Perrin. Hist, des Vault)) CiMif Chionicon Ursperg. ad an. 1212. Claudius Seysellus Lihr.ad- vers. errores, et sectam Waldens, qni editus est an. 1520. J. Leger Mist, des eglises Evangel. des Vallees du Piemont, ou Vaudoise Loyd IGfiO. T. II. foi; l\ Alix some remarks upon the eccl. hist, of the ancient chinches of Piemont Lond. 1G90. 4. Claude de vie et Joseph de Yaisetle histoirc gencr. de Languedoc Par. 1730—45. T. V. fol. III. Hist. Eccl. 25