Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
381 4) Endo de Stella sive Eon ia Britannia minori natas , qui auditis ex Latina exorcismi formula verbis: per Eum, qui venturus est judicare vivos, et mortuos ex similitudine vocis Eum cum suo nomine inepte conclusionem formavit, sibique blandiebatur se esse eum, qui venturus est judicare vivos , mortuos, et seculum per ignem. Verosimile autem est, Catharos, cum quibus Roberto teste familiaritatem iniverat, eum in laqueos suos pertraxisse, mentemque ejus usque adeo perturbasse. Historici majore ex parte narrant Eudonem quandoque palam prodivisse , per diversas provincias circumivisse, cum lastu, apparatu regio provisum , interdum vero discipulos suos in eremum duxisse, ac inde varias ex improviso strages edidisse, ecclesias , et monasteria vastasse, praedasque, et rapinas sibi in- dulsisse. Tandem postquam malcsanus hic ordinis, et juris infestator longiori tempore furorem suum exeruisset, anno 1148. Eugenius III. R. P. m synodo Rhemensi eum ut haereticum condemnavit, et ne alios ultro quoque deliriis suis in devia traheret, perpetuis carceribus mancipatus ibidem obiit. Plurimi e discipulis illius in Britannia minori delitescentes, cum ab ejus admiratione , et cultu removeri nequirent, judicibus civilibus traditi , et supplicio ignis allecti sunt 12). *) 5) Ad haereticos periodi hujus spectant sic dicti Apostolid. Homines quippe rusticani, et illiterati seculo XII. prope Coloniam Agrippinam, Bonnam , item in regione Petragoriensi Galliae (Perigord) et alibi auctore Gerardo Segarello ingentes motus excitarunt, dicentes se divinitus missos esse, ut aequalem vitam cum Apostolis ducerent, indeque nomen illis adhaesit 13). Errores eorum e <S. Bernardo 14J sequentes fuisse in- * Ii. 12) Otto Fr i sing. L. I. de gestis Frideriei c. 54. Wilhelm. Keubrigens. Ii. 1. de reb. Anglicis c. 19. Robertas de MoJite in Append, ad Chronograph. 13) Jo. le l'uige Bibliotli. I’raemonstr. p. 305, Harzheim Bibi. Colon. p. 70. Fabricius Bibi. Lat. meri. et inf. aetat. T. II, p. 119. Evervini Praepositi Praemonstr. Stcinfeldiens Epist. ad S. Bernard. in Mabillonii analect. p. 473. 14) In Cantica Serm. 65. et 66. Ecbertus Serni. 13. advers. haeres. Catharor. et Manichaeor. cum ep. ad Reginaid. Aichiepiscop. CoIod. in Bibi. P.P. Lugdunens. T. XXlil. p. 601.