Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
380 3) Tanchelinut, qul non tam nova doctrina, quam potius peculiari vireudi methodo inter haereticos seculi XII. eemet distinxit. Is in literis omnino rudis, cunctarumque sublimiorum cognitionum expers, arrogantia , et superbia sua attentionem hominum excitavit, vitae mollitiei, et voluptatibus de cetero totus devotus , qui circa tria millia armatorum in comitatu suo habens adparatum pretiosum, vestesque auro fulgentes gestabat, con- •viviis lautissimis suos excipiebat, tanta dicendi facundia praeditus, ut rudem plebeculam facile ad se sequendum persvade- ret. Antverpiain conspicuam Belgii urbem delatus , eam male sanis consiliis suis omnino faventem repedt. Unico enim sacerdote hac in civitate existente, eoque curam pastoralem negli- gente, fideles omni pene instructione carebant. Malum non parum augebat, quod hic unicus animarum pastor ob suspectam vitam etiam in auctoritate, et fiducia defectum pateretur. His igitur adjunctis in rem suam usus Tanchelinus magnam sibi exstima- tionem coram populo secus jam male contento procuravit, et se Filium Dei nominari, templumque honoribus suis erigi permisit. Asserunt porro eum principiis pseudo-mysticis imbutum externi, ac publici Dei cultus hostem juratum fuisse, ac tam hanc, quam Sacram Caenam, et Baptismum respuisse, imo et clandestinos conventus cum suis discipulis celebrasse. Saevientem haue haeresim <$. Norbertus omni possibili modo persequebatur, auctoritate sua id eifectuans , ut magna seductorum fidelium multitudo ad Catholicam Ecclesiam reverteretur, ipse vero mali auctor urbem excedere cogeretur. Quid consil'i urbe ejectus Tanchelinus coeperit, compertum non est. Id unicum certo constat ex-Roberlo de Monte, quod circa anuum 1124. in seditione quapiam a se excitata vitam amiserit n). test. vérit. N. 204. p. 576. in edit. J.K, DietJierici Matth. Paris. Hist. maj. ad an. 1151. p. 71. Neander^s der H. Bernhard und s Zeitalt. p. 248. et seq. p. 323. et seq. Petrum de Bruis et Henricum Prntestantes pro Fundatoribus adoptant. 11) Robert. de Monte, app. ad Chronograph. Sigehert. ad an. 1124. apud Pistorium p. 61. D' Argenti ee Colleot. judic. de nov. errorib. T. I. Sect. I. p. 10—13. VitaS* Sor her t i in Actia SS. T XIX. Jun. Petri Friti Ketzer Lexikon voc. Tankelin T. 111.