Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

379 tilern, et sine omni fructu esse. 2) Templa nulla ponenda , nec frequentanda esse, cum Deus ubique coli possit. 3) Cruces, cum in earum una Filius Dei tantam ignominiam passus fuerit > potius sufferendas, et frangendas esse, quam colendas aut ado­randas. 4) Corpus Christi in sacrificio Missae non offerri, 5) De­functos sacrificiis, eleemosynis, et orationibus nullatenus juvari. Petrum Bruisium Mánichaeis quidem, et Bossuetus 6 *), et Daniel 7)acceasent. Hos alii quoque sequuntur. Et merito, cum aliqua' tamen distinctione, nam et carnibus vescebatur, et S. Scripturam utriusque Testamenti admittebat 8). 3) Henriciani, quorum auctor Henricus monachus apostata erat. Hic eandem fere doctrinam cum Bruisio secutus non tan­tum sermonibus zelosissimis, seu etiam affectata vitae severi­tate, morumque innocentia adhaerentes suos paulo post adeo percelluit, ut et viri, et foeminae saepe sub sermone jam omni ornatu abdicato totos se ejus ductui concrederent. Fere captum humanum superat, quantam fanatismi stragem ediderit Henri­cus in omnibus locis, ubi praedicavit, uti Lausanae, Cenomani, Pictavii, Burdigalae, et Tolosae. Verum ubi populus praedica­tione illius ad seditionem concitaretur, is ex urbe Tolosana exire jussus , et in itinere captus Rhemis mandante Eugenio III. P. clausus, anno 1149. in carcere vitam finivit 9). Erro- rores illius erant: 1) clandestinos conventus cum discipulis suis celebrabat. 2) dies festos omnes repudiabat, ritus Ecclesiae Catholicae nihili faciebat, et sacerdotum mores graviter car­pebat. 3) Paedobaptismum Ecclesiae damnabat , et in plurimis Petri Bruisii principia sectabatur. In eo tamen ab eo recessit, quod suis ubique crucem praeferri curaret, quam is omni loco confringi voluit. Sectarii illius nomine Heuricianorum veniunt10). 6) Hist, des variations des eglises Protest. T. 11. p. 60. et seq. 420 et seq. 7j Hist, de France T. 1. p. 1377. 8) Ex Petrobruisianornm secta erant etiam ilii, de quibus Bruno ArchiepÍ6Copus Trevirensis quaestionem movit. Vid. Spicileg. Ducheri T. XII. p. 243. 9) Bemard, epist. 252. ad comitem S. Aegidii llildefonsum , Ganfredus monachus I. III. de vita S. Bernardi o. 5. Chronicon Cenomancns. Eccles. c. 35. a Ma­bili. edit, T. III. ^eter. Analector. 10) Alberi Chronicon ad an. 1148. in Eeibnitzii accession, hiat. T. II. M. l'laccii llhjr. catal.

Next

/
Thumbnails
Contents