Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

J quibus Theologiae scholasticae summam non neglectis scripturae s. et patrum testimoniis complexus 43) tantam sibi nominis famam conciliavit, ut interpretes plurimi libros quatuor sententiarum com­mentariis exponerent, dicti propterea sententiarii. Ad secundam classem scholasticorum censentur illi, qui Neo-Platonismi reliquias penitus exstirpantes Philosophiam Aristotelicam fere solam ample­ctebantur. Isti tanta fiducia erga Aristotelem ducebantur, ut ejus opera propemodum sola velut sanae rationis codicem spectarent, omniaque Religionis capita terminis novis , et conceptibus adeo abstractis explicabant, ut pauci tantum eos mente assequi, etintelli- gere valerent. Hoc Aristotelis dominium seculo XIII. et XIV. praesertim fundarunt nonnulli ordinum mendicantium religiosi, qui amore et studio suo in Stagiritam demum id effecerunt, ut philo­sophia ipsius in Theologiae palaestris adoptaretur. De his tamen viris bene notandum, quod licet illorum scripta philosophicis argu­tiis , et ratiociniis referta fuit, vera tamen fidei dogmata, et sa­lutarem morum doctrinam nunquam neglexerint. Ad hanc secun­dam Theologorum scholasticorum classem praeter alios referuntur Alexander Halensis , Thomas Aquinas , Albertus M'J Bona- ventura, Jounnes Duns Scotus, et alii qui seculo XIII. usque medium circiter scculi XIV. vixerunt 44). Licet autem opera Ari­stotelis quae a cunctis volvebantur, seu universim, seu parte prohiberent tum Pontifices Romani, tum eorum legati, aut saltem cum cautione quapiam legi permitterent, his tamen nihil impedien­tibus amor et studium Philosophiae Aristotelicae semper augeba­tur adeo, ut accedente praesertim auctoritate Thomue Aquinatis, Bonavenlurae, et aliorum, haec tandem Philosophia in scholis principem locum obtineret. A quo tempore Theologi bibijei non secus ac positivi et numero, et existimatione labebantur; quae­— 365 — 43) Prologus Libris IV, Sentential um praefixus consilium Petri Lom­bardi clare manifestat. 44) Vid. Alexandri Halensis Summa uni- vers. Theol. in IV. Parlib. T/tomae Aquinat. Comment, iu IV. Libros sentent. Magist. Petri Lombardi et Summa Theologiae in 111. Part. Alberti M. Comment, in IV. Libr. Sentent. Bonaventurae Comment, in IV. Libr. Sentent. porro Breviloquium et Centiloquium j Joannes Ger i on S. Bonaventuram pluris facit ac S. Thomam Aquin. quod is scholasticorum subtilitates magis vitaverit.

Next

/
Thumbnails
Contents