Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
350 G #• 62Collectio canonum et de c re ta 1 i u m P o nt i f i c um. Praeter auctores recensos, alii quoque hac periodo in Ecclesia Latina eminuerunt, qui exemplo Rheginonis Prumiensis abbatis et Burchardi Wormatiensis episcopi animati leges ecclesiasticas, seu Canones ex Conciliis, decretis Romanorum Pontificum, patrum testimoniis, ac principum civilium constitutionibus, desumptas collegerunt, easque non secundum Chronologiae ordinem sed juxta materiarum seriem in systema redegerunt. Ita magnum sibi in Jurisprudentia ecclesiastica nomen comparavit. I. Ivo episcopus Carnotensis qui duas Collectiones Canonum adornavit, unam breviorem Vlll. libris contentam, et Panormiae titulo distinctam, quae tamen ipsi a nonnullis denegatur, cum quaepiam auctore ipso recentiora comprehendat; et alteram prolixiorem in XVII. partes divisam sub nomine: excerptiones regularum ecclesiasticarum, vel vero simpliciter decretum Ivonis compellatam. Auctori cum fundamento objicitur, quod non fontes ipsos, sed aliorum rivulos consuluerit, uti collectiones Pseudo-Isidori, Re- ginonis et Burchardi ‘4) II, Gratianus Ord. & Benedicti monachus Bononiae in monasterio SS. Felicis et Naboris 74 75), qui Juris Canonici novi seu Pontificii collectionem praecipuam adornavit. Is quippe cum Juris Civilis studium Bononiae summo zelo et fervore tractari, Canonici autem ea maxime ex causa negligi cerneret, quod nullum usibus academicis idoneum opus existeret, ut eandem gloriam, et auditorum frequentiam, qua illud gaudebat huic quoque conciliaret, canonum ignorantiam apud ipsos jam clericos invalescentem fugaret , denique Canones quos in hactenus editis Collectionibus inter 74) Vid. Pertsch. Hist, des Kanon. Kirch. R. p. 206. et Enchirid. nostr. Jur. Eccles. T. I. edit. 2. §. 38. sermones ejus de eccles. Sacramentis et officiis in Hittorp. scriptor, de divin, Cathol. Ecclesiae officiis p. 767. edit. Paris. Micrologiti de eccles. officiis ibidem p. 729. et biblioth. PP. max. Lugdun. T. XVllI. p. 496. 75) Chifflet dissert. ápol c. 5. §. 4. Thesaurus Jur. Eccl. T. I, p. 131. Mastricht Hist, Jur. eccles. n. 318. Plura de Gratiani patria profess, etc« refert Hiegger diss. de decreto Gratiani §. 5. et seq.