Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

a 39 tra quem passim excipere solent, quod doctrinam S. Thomas deseruerit, influxum Dei ad actiones hominum impugnaverit, et rationem humanam magis sequendam esse docuerit, quam Du­ctoris cujuscunque doctrinam. Anno 1334. vitam hanc cum al­tera commutavit. Scripta illius sunt 1) Commentarius in 4 Li­bros sententiarum. 2) Liber de jurisdictionum origine. 3) Tra­ctatus de statu animarum sanctarum a corpore solutarum. 4) Quae­stiones theologicae, et Quodlibeticae 49). (j III. Thomas Bradvardinus patria Anglus magna nominis fama clarus , mentis perspicacissimae , qui Theologiam , Philo­sophiam et Mathesim in universitate Oxoniensi tradidit, Doctor profundus compellatus primum ad Cauonicatum Lincolniensem , et cancellariatum cathedralis ecclesiae Paulinae Londinensis, po­stea ad Archiepiscopatum Cautuariensem promotus in quam tamen sedem introductus non est, morte praeventus. Dum adhuc inter vi­vos existeret Eduardi III. regis Angliáé Confessarius erat, eum- que per Galliam victorias reportantem sequebatur. Vitam adeo san­ctam, moresque tam innocentes praeseferebat, ut plures coaetanei fortunam Eduardi\n bello, ejusque triumphos hujus potius precibus ac pietati, quam Copiarum, ducisque heroismo adscribererit50). In­ter scripta illius majori ex parte philosophica, mathematica, ac theo­logica maximam attentionem meretur, Liber de causa Dei con­tra Pelagium opus hoc ob severam de praedestinatione doctrinam ipsis quoque Calvini asseclis probatur, et ab iis non paucis en- comiis celebratur 51). IV. Guilel/nus Occamus ex Anglia originem trahens mo­nachus ex ord. S. Franscisci ingenii a natura perspicacis, et ad tractandas scholaslicismi tunc dominantis subtilitates aptis­simi, in schola Dunsii primum formatus, postea illius adver­49) Fabricius bibi, lat. aev. med. et inf. T. II. p. 68. Brucker Hist. Crit. PliiIos. T. III. p. 838. T. VI. p. 601. Launojus in libello syl­labas rationum quibas Durandi causa defenditur T. I. operum Tomus saints du Flestis hist, de 1’ eglise de Maux. T. I. p. 257. 50) War- thon Anglia Sacra vol. I. p. 119. Idem in append, ad Caveum p. 49 Fabricius bibi. lat. aev. med. et inf. T. I. p.267. Chauppii Dictiou T. II. p. 500. 51) De causa Dei et veritate causar, oontra Felagium Lib. III. edit. cur. Heitric. Savilli* Lond. 1618. fol. 22»

Next

/
Thumbnails
Contents