Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

340 sarias et sectae Philosophorum nominalium antesignanus, qui tamen politicam felicius quam Theologiam exeicuit, ideoque a Joanne XXII, Pontifice Rom. excommunicatus Ludovici Ba- vari gratias imploravit, a quo benevolq receptus secretioribus consiliis ad grandaevam usque aetatem applicitus est. Anno 1347. Monachii obiit 52J. Opera plura vulgavit inter quae attentione digniora sunt 1) Ceutiloquicum omnem fere Theologiam specula­tivam sub centum Conclusionibus exhibens, 3) Liber de corpore Christi, seu Tractatus de Sacramento altaris in quo auctor ma­gis conceptus puncti, lineae, superficiei, corporis , quantitatis, qualitatis, et substantiae evolvit, quam doctrinam de transsub- stantione recenset. 3) Dialogus inter magistrum et discipulum. 4) Quaestiones et decisiones VIII. de potestate Papae. 5) Di­sputatio de potestate ecclesiastica et seculari inter clericum et militem. 6) Compendium errorum Joannis XXII. 7) Tracta­tus de jurisdictione imperatoris in causis matrimonialibus 53). V. Thomas Argentinensis, natione Germanus , a Civitate in qua natus , ita compellatus, Professoris Theologiae munus aliquamdiu in universitate Parisieusi gessit, postea ab anno 1345. Ordinis Eremitarum S. Jugus lini Prior Generalis. De­functus Viennae Austriae 1357. Auctor fuit Commentarii in qua- tuor libros magistri sententiarum. Non desunt, qui Thomae Ar­gent ittensi etiam sermones quospiam judice Trilliemio prae- stantissimos adseribunt, verum in errore versantur; horum enim auctor alter ex ord. Fratrum Praedicatorum ejusdem nominis erat. VI. Joannes Taulerus ex ordine S. Dominici primum Co- loniensis postea Argentoratensis conventus monachus, egregius vitae spiritualis magister, et inter mysticos unus e perspicacis­simis , concionator inter suos omnino celebratus. Mortem anno 1361. oppetiit 54). Opera ejus magna eelebritate notantur. Edi­62) Fabricii bibi. lat. aevi med. et inf. T. 111. p. 157. Oudinus Com­ment T. 111. p. 904. 53) Ejus opera in Goldasti monarchia T. I. p. 13. T. II. p. 312. reperiunlur. 54) D»e Historie und das Leben des Ehrwürdig. Dr. doh. Tauler praemissa ejus sermonibus Basil, 1521. fol. G. Fr. Hempelii memoria Jo. Taule/i instaurata Mitte­berg. 1689. 4, Eccard de scriptor. Ord. Dominican.

Next

/
Thumbnails
Contents