Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

333 catos, tantum amorem erga monasticam vitam concepit, ut resi­stente licet matre, et familia Ordinem S. Dominici ingrederetur, nec ullis consiliis a proposito removeri posset, vir eruditionis et doctrinae incomparabilis, ingenio subtili et foecundissimo ornatus, sanctitatem et modestiam omnibus exemplarem praeseferens in schola Alberti M. formatus , Theologorum facile princeps nomen Docto- ris Angelici tulit. Is in celeberrima Universitate Parisiensi et in diversis Italiae Academiis docendi munus summa cum laude obivit. Ejus doctrinam et sanctitatem egregiam plane summi Pontifices Clemens VIII. et Paulus V. praedicarunt. Tanta humilitate in­claruit Thomas ut Archiepiscopatura Neapolitanum a Clemente iY. sibi oblatura deprecatus fuerit. Obiit anno 1274. in monaste­rio Fossae Novae Ordinis Cisterciensium, quod in itinere ad Con­cilium Lugdunense e mandato Gregorii X. Pontificis constitutus, titulo hospitii intraverat, et a Joanne XXII. inter Sanctos anno 1323. relatus a3) Inter scripta illius quae partim philosophica par­tira theologica sunt, notari maxime merentur: 1) Summa Theolo­giae, quae tribus constat partibus: in prima tractat de Theologia, Dei existentia et attributis, de Trinitate, creatione, angelis, et homine; in secunda Theologiam moralem exponit; in tertia agit de Christo incarnato, de Sacramentis. Quaevis pars operis magno nu­mero quaestionum constat, quarum singulae in alias dissolvuntur. Argumenta adfert e scriptura, plurima e S. Patribus, et magnum usum Aristotelicae Philosophiae facit. 2) Commentarii in Aristote­lem. 3) In iV. libros sententiarum. 4) Summa Catholicae fidei contra Gentiles. 5) Quaestiones disputatae et quodlibeticae nec non diversa alia opera, jquae insignis ejus diligentiae-et laboris docu­mentum praebent 33 34)/ 33) <4. Tour on vie de St. Thomas d’ A quin Paris. 1737, 4. B. de Bubeis dis«. crit. et apolog. de gestis et script, nec non doctr. S. Thom. Aquin. Venet. 1750. fol. Guil. de Thoco et B. Quidorisvii&S. Tho- uiae in Act. SS. Antverp. Mart. T. 1. p.656. et716. Quetifet Eccard scriptor Ord. Piaedic. T. I. p. 271. et seq. 34,1 Plurima ejus scripta edita sunt Fii V. studio et favore Romae anno 1570—1571. Tom. XVili. f. Parisiis an. 1636—1641. T. XXII1. inter qnae tamen repe­tuntur etiam opera Thomae non recte adsciipta. Venetiis 1594—1596. qp _XX. e* ibidem 1745. 4. v

Next

/
Thumbnails
Contents