Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
iV. Joannes Bonavenluru Florentiae natus, primum monachus «S'. Francisci postea Ordinis Generalis, ac dein episcopus Albanensis et per Gregorium X. P. anno 1274. ad Cardinalatum promotus, vir ingenio profundo, et subtili praeditus, et eloquens vulgo Doctor Serap/ticus nominatus, ante finem concilii Oecu- menici Lugdunensis II. cui interfuit, mortuus, qui non a Catholicis tantum, sed etiam a Luthero ejusque asseclis ut vir boni et fortis spiritus , strenuus , monachorum sanctissimus , et nulli secundus laudatur. Eum Sixtus IV» anno 1482. inter Sanctos, Sixtus V. autem inter Ecclesiae Doctores recensuit 35 *). Opera ejus cuncta, quae possidemus manifestant systema scholastico-mysticum. Talia sunt: 1) Opus de reductione artium ad Theologiam. Brevilo- gium. 3) Soliloquium. 4) Itinerarium mentis ad Deum. 5) De contemptu seculi) 6) Commentarius in Lombardum. Tam in hoc, quam in aliis scriptis suis ratione sententiarum theologicarum, methodi philosophandi, et usus Philosophiae Aristotelis cum Alexandro, et «S. T/ioma congruit 3G),-D V. Albertus M. Lavingensis e praeclaro Bolstadiensium stemmate ortus, Magni nomen propter singularem et admirandam eruditionem , quae tamen curiosa potius quam utilis erat, obtinuit. Ordini S. Dominici adscriptus monachus, suorumque in Germania provincialis. Cum felicissimo successu sacras scripturas primum Coloniae, dein Parisiis interpretebatur Thomae Aquinatis informator , per Alexandrum IV. episcopatui Ratisbonensi praefectus, quem postquam brevi tempore invitus rexisset, amore literarum episcopatum resignavit, et Coloniam redux studiis theologicis gubernandis , operibusque suis elucubrandis totus intentus fuit, mortuus anno 1280. Scriptis dialecticis, mathematicis, physicis, me- taphysicis, ethicis , et theologicis celeberrimum sibi nomen comparavit , verum ex omnibus iis patescit, indefessum ejus studinm Dialecticam Spinosam ac contentiosam Theologiae miscendi. Opera illius notatu digniora sunt: 1) Summa Theologiae, opus imperfectum duabus constans partibus. 2) Commentarii in Psalmos , in 35) Acta SS. Julii T. III. p, 811. Wadding. Annál. S. Franc. Ord, p. 76. Colonia Hist. Iit. de Lyon T. II. p. 3O7. 36) Editio operuin ejus mandato Sixti V. adornata curante Const. Sarnani Angelo Roccha et Franc. Labata Romae anno 1588. T. VIII. fol.