Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
332 ditatem, et solerfissimum inquirendi spiritum possidebant, quales erant Dialectici Occidentis. Id solum illis exprobrandum venit, quod in illorum scriptis nimia passim disputandi libido sterilitas, et ad quaestiones Metaphysieas summa propensio detegatur. Ex his quoque celebriores , et attentione digniores solum adducemus. Erant autem sequentesp I» Alexander Halensis natione Anglus a monasterio, ubi educatus, aut a loco natali ita dictus, vir eximiae pietatis in Universitate Parisiensi Theologiae simul ac Philosophiae Doctor, quem S. Bonaventnra magistrum habuit. Ordini Fratrum Minorum adscriptus, ejusque sidus praecipuum, ideo Doctoris irrefragabilis nomen consecutus, Lutetiae Parisiorum anno 1245. defunctus , magna scientiae fama clarus. Ex operibus ejus Summam universae Theologiae memoramus, cum eadem maximam attentio, nem excitaverit. Reliquorum scriptorum ejus indicem refert Wad- dingj/s in Bibliotheca scriptorum Ordinis Minorum 31). II. Hugo de Sancto Caro Barcinonetae in Delphinatu lucem primam aspexit, ordini praedicatorum fidei S. Dominici adscriptus, Theologiae in facultate Parisiensi Doctor, primus ex ordine fuit, qui ad Cardinalis dignitatem ab Innocenlio IV. Pontifice promotus, varias sedis Romanae legationes in Germania et Gallia obivit. Is ob eximiam, qua lucebat pietatem et doctrinam magnam nominis famam consecutus vitam Lugduni finivit, in ecclesia Dominicano- rum tumulo illatus anno 1264. scripta, quae ad nos pertigerunt sunt: 1) Postilla in universam sacram scripturam. 2) Concordan- tiae Bibliorum , quod opus pro insigni docentium et discentium usu, edidit, a Conrado Halbersladio vocibus indeclinabilibus locupletatum 32). j- III. Thomas Aquinas ex illustri comitum Aquinatum stirpe natus anno 1225. in monasterio Cassinensium ab adolescentia edu31) Oudinus Comment, script, eccles. T. III. p. 129. Hager Comment. V. de Alexand. Halet. Boulay Hist, aniversit. Paris. T. III. p. 280. 673. Ill ins summa universae Theolog. prodivit Norinbergae an. 1482. f. Basiliae 1502. Venet. 1596. vol. IV. 32) Fabricius Bibi. Lar. meri, aevi T. III. p. 289. Döderlein im literarischen Museum T. I. p. 1. 77. 344. Quetif et Eccard script. Ord. Praedicat. T. I. p. 194.