Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
331 Ham delatos magna hospitalitate excepit, et reipublicae Venetae numerosissimam bibliothecam magno aere paratam donavit. Obiit Ravennae anno 1472. Scripta illius sunt: 1) Tractatus de Sacramento Eucharistiae, et de verbis, quibus Christi corpus conficitur. 2) Liber de Spiritu S. contra Marcum Ephesinum et alter ejusdem materiae contra Alexandrum Eascarem unionis inter utramque Ecclesiam restituendae adversarios. 3) Plura alia quae ad Philosophiam magis, quam ad Theologiam spectant 29). IX, Georgius Gemis tins Plet ho inter Graecos Scriptores facile eruditissimus, et plurimorum foetuum parens, quo Bessa- rion ut magistro in Philosophia Platonica usus est. Is quidem in Concilio Florentino unioni uniusque Ecclesiae ob dogma processionis Spiritus S. aliquo tempore adversabatur, verum postea Latinorum causam magis protegere coepit. Eo stimulante Cosmus Me- diceus Platonicae Philosophiae tantum amorem concepit, ut celeberrimam Academiam Platonicam in urbe Florentina erigeret 30). Plura opera eaque et Theologica, et Philosophica velut ingenii sui documenta reliquit. Ex his memorari prae ceteris merentur: 1) Compendium Zoroastreorum et Platonicorum dogmatum. 2) Liber de fato. 3) Epistolae nomine ipsius et Bessarionis insignitae de eodem argumento. 4) Ejusdem et Michaelis Apóstolii Orationes de immortalitate animae, Fabricius in Bibi. Graec. vol. XIV. p. 137. ejus Compend. Zoroastreor. et Platonicor. dogm. recenset. Lib. de fato cum ejus et Bessarion. epistolis de eod. argumento edidit Raimar. De reliquis vid. Hamberger's Zuverläss. Nachricht. P. IV. p. 713.-u §. 58. Scriptores Latini seculo Xlll. ( Scriptores Latini hac epocha sufficientes reperiebantur, et quidem tales, qui acerrimum mentis acumen , miram sciendi cupi29) Fabricius Bibi. Grace, vol. X. p. 401. vol. XI. p. C80. Boerner de doctis hominibus Gr. literar. in Ital. instaurator, p. 36. Bandinun de vit. et reb. gest. ßesi«rioM Romae 1772. Brucker Hist. Crit. Philos. T. IV. p. 43. ejus opera diversi argumenti separatim edita sunt et Venetiis exstant in Ms. plurima ejus scripta ircnica reperiuntur in actis Concilii Florentini. 30) Allatius de Georgiig in Fabricii Bibi, Gr. vol. X. p. 739. Bruckcr Hist. Crit. Philos p. 41. T. IV.