Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
328 inc’arucrunt. Plerique tamen illorum eo maxime tendebant, ut seu fidei suae apologias vulgarent, seu rerum gestarum commentarios ederent. Ex his memorab'liores seculo XIII. erant: I. Nicetas Acominatu» primum a secretis postea vero Lo- gotheta Alexii Comueni et Isacii Angeli imperatorum vir, puro et recto iugenii provisus, sano judici ornatus narrationem praecisam et fidelem sectatur; is subjugata anno 120i. a Latinis Constautiuopoli cum uxore et liberis exilium petere coactus Nicaeam Bythyniae profectus est. Hic domicilium capiens biennio tardius in alteram vitam migravit. Publicavit Historiam 85 annorum a morte Alexii Comneni imperatoris ubi terminaverat Zonnras usque ad annum 1203. libris XXI. contentam 1S); nec non libros V. Thesauri orthodoxae fidei 18 19). II. Gregorius Pachymeres vir non ultimae inter suos attentionis , qui in sacris aeque ac profanis literis utcunque excelluit, et diversa in Ecclesia Constantinopolitana munera gessit, Don tamen facile quis major unionis Graecos inter et Latinos restituendae ex«titit 20). Opera quibus iuclaruit sunt 1) Paraphrases Aristotelis, et Dionysii Areopagitae typis nondum vulgatae, 2) Historia rerum Byzantinarum sub Mi •hade et Andronico Pulaeologis ab anno 1256. usque ad anuum Í308. Libris XIII. 3) Tractatus de processione Spiritus S. et nonnulla minora opera philosophica 2I). III. Theodorus Lascaris junior Ducas compellatus, qui patri suo in solio Constantinopolitano ab anno 1255 successit. Verum cum infirmitatibus luctans regimini civili valedixit, et monasticam vitam professus in scientiis omnino excelluit, robustiori corporis valetudine dignus. Magnam ejus piefatem cum studio li- terarura conjunctam satis manifestant ipsius nummi, et imperii insignia , in quibus is cura cruce in manu dextra, in sinistra vero cum volumine visitur. Eum praeter devotionem et poenitentiae opera 18) Cum c.ieteris Byzantinae Historiae auctoribus editi e typographia regia Parisiensi. 19} Ex interitu reliquorum ejusdem argumenii supersunt in bibi. patr. editi. 20) Allatiux de Georgii.i in Fabricii bibi. Graeca vol, X. p. 794. Hanck de scriptor. Byzantinis p. 21} Ejus Histor. By/.ant. edidit Pnussines, De reliquis ejus operibus tractat liaviberger in Zu verlass. Nachricht. P. IV. P* 840.