Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

329 quibus secundum institutum vitae monasticae vacare debebat, etiam literarum studia tractasse indicant diversa ejus scripta polemica, et ascetica, quorum nonnulla edita sunt in bibliotheca patrum 22). Seculo XIV. excelluere: IV. Joannes Cantacuzenus variarum scientiarum praeser­tim Historiarum peritissimus, sed diversis fortunae casibus obno­xius , quem Andronicus Palaeologus imperator Constantinopoli- tanus adeo distinxit, ut eum in imperii consortem adoptare cupi­verit; cum tamen id e votis haud succederet, filii sui Joannis Palaeologi tutorem denominavit. Quo munere ornatus imperii gu­bernacula ipse teuebat, donec orta inter ipsum et Joannem Pa- laeolognm gravi dissensione, belloque excitato ad imperatoris dignitatem reipsa promoveretur. Lis haec postea ita complanata est, ut filiam suam Helenam Jounni Palaeologo in uxorem da­ret, et imperium inter utrumque divideret, supervenientibus rur­sus denique aliis simultatibus Joannes Cantacuzenus res humanas adeo despexit, ut purpuram et sceptrum cum habitu monastico per­mutaret , nomenque Josaphat loco Joannis assumeret 23). Opera ejus sunt: 1) Historia rerum ab Androtiicis duobus imperatori­bus et se ipso gestarum 24), quam ab anno 1320. usque ad annum 1357. stylo fuso deduxit. 2) Libri adversus Muhamedanos 25). V. Nicephorus Calistus, Calisti Xanthopuli filius, circa annum 1333 vivens, qui literis addictissimus vitam monasticam in S. Sophiae asceterio secutus annos necdum 36 natus juxta Eu- sehium , Socratem , Sozomenum , Theodoretnrn, Evagrium , et alios Historiam Ecclesiasticam in libris XVill deducere coepit, in qua ordinem quidem bonum, et stylum pro illa aetate satis ve­nustum adhibuit, fabulis attamen, et insulsis relationibus hinc inde indulsit 2Ű). 22) Cavens Hist. Iit, T. II. p. 303. Dufresue de fantil. By/ant. p. 223. Oudinus Comment, de script, ec cles. T. III.p. 234. Allatius decon- seos. p. 722. 23) Videaiur ipsius Hísioria 24) Quatuor libri Hist. Fyzant. vulgati Ingolstadii anno 1003. f. atque Parisiis an. 1645. T. III. fol. 25) Editi Basileae anno 1543. fol Cardin. Hona ajit de illo, quod eit Historicus eximius, sed res suas nimis extollat, quod judicium aliis quoque probatur. 2fi) Fabricius Bibi. jGraec. vol. VI. p. 130. et seq J.Ch. Harenberg IMemor. script, secui. XiV. in Bre-

Next

/
Thumbnails
Contents