Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
319 rentur. Annales hi editi sunt Parisiis 1660. in fol. Vid. Jo. Lami diss. de Glyca. T. I. Deliciar, viror, eruditor, praemiss. g. 55. Scriptores seculi XI. et XII. Latini. Scriptores ecclesiastici aetate hac plures quidem reperiuntur •n Ecclesia Latina, quam Graeca, ingenio attamen et doctrina in- terse valde differentes inter hos magis conspicui erant: 1) A damus Brememis ecclesiae ejusdem nominis ab anno 1077. canonicus apud Adalbertum Hamburgensem et Bremensern Archi EpiscOpum valiie acceptus vir a magna sinceritate et soler- tia laudatus, qui cum primo suo ad urbem Bremensern adventu, in id solum in(entus\erat, ut e veteribus documentis, epistolis imperantium, et Romanorum Pontificum, item ex antiquorum traditione ecclesiasticas vetustates septeratrionis describeret, ad quod negotium omnino durum facilius exequendum potentem adjutorem in Suenone Daniae Rege nactus est. His subsidiis usus Historiam Ecclesiasticam Hamburgensis et Bremensis Dioeceseos, vicinarumque regionum septemtrionaliym concinnavit, quam a praedicatione Vilibuldi ubi Saxonia universa per Curolum M. subjugata, ct ad,Religionem Christianam perducta est, usque, ad epocháin Liemari Archiepiscopi Hamburgensis deduxit. Scripto huic postea opusculum de situ, et reliquarum, quae trans Daniamsunt regionum natura adnexuit. 8) II, Anselmus Cantuariensis Archiepiscopus in Burgundia natus ingenio acutissimo praeditus, Theologiam, aeque ac Dialecticam felicissime tractans abbas primum in monasterio Beccensi Nor- manniae, postea per Guilelmum II. Angliáé regem sedi Can- tuariensi praefectus anno 1093. quam tamen dignitatem pacate possidere diu nequivit, propter diversas quas cum Rege habuit controversias. Cum enim Rex nummorum summam ab Anselmo in vicem gratitudinis ob collatam Archiepiecopalem dignitatem exigeret,- Ansel mus autem praestationem talem sacris Canonibus ad8) Molieri Cimbria litera. T. II. p. 12. A. Seelen Miscell. P. II. p. 41.5. Alb. Fabricii Bibliotheca Latina raed. et inf. T. I. p. 7. Praestan- tisaima editio Adami Erem, prodiit cura Maderi Helmstadii an. 1670.