Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
320 versam facere nequiret, tantam regis iram incurrit, ut is toto vitae tempore praesuli reconciliari noluerit. Inde et hoc factum, ut rex Anselrno Romam devotionis causa peregrinari volenti non aliter facultatem concesserit, quam ut nunquam amplius in Angliám rediret.— Anselrno iter Romam praeferente absoluta Romae devotione sua Lugduni semet detinuit usque ad obitum Guilelmi. Sub cujus successore Henrico I. in Angliám reversus Anselmus novas de jure investiturarum lites habuit. Rege enim id exigente , ut Anselmus Archiepiscopatum suum de manu ipsius reciperet, homa- giumque rursus regi praestaret, quod Anselmus, cum id Ecclesiae libertati adversum esset facere recusaret, quaepiam simultates novitus exortae, sed paulo post ita compositae sunt , ut omissa investiturae solemnitate juramentum regi praestaretur. Anselmus de Metaphysica et Theologia naturali magna sibi merita comparavit. Ex ipsius ingenii monumentis, quae nobis copiosa reliquit praecipua sunt 1) Monologium seu Soliloquium in quo Deiexisten- tiam et attributa nec non Divinam Trinitatem philosophice demonstrat; I’roslogium in quo Dei existentiam unico argumento cum nullo alio opus esset, probat; huic adjecit librum contra insipientem qui est apologeticus proslogii.' 2) Libri duo contra Gentiles „cur Deus homo 'iu in quibus ad objedtiones contra filii Dei iucarnationem solis fere ratiociniis exponitur , eum ideo humanam naturam assumere debuisse , quia hac solum conditione genus humanum a peccato , et poena liberari potuit. 3) De conceptu virginali et originali peccato liber, quo ostendit, cur Adami peccatum omnibus hominibus, ipsis adeo infantibus insit, Christo autem inesse nequiverit. 4) Tractatus de concordia praescientiae, praedestinationis, et gratiae Dei cum libero arbitrio, in quo systema S, Augustini sequitur. 5) Alloquia coelestia seu affectus pii erga Deum, Christum, B. M. V. et Sanctos. 6) Liber exhortationum ad contemptum temporalium et desiderium aeternorum, aliaque 9). De An- selmo scribit EI. Dupin: „Non minus compiendari meretur scien * SS. ti) Hist, litter, de France T. IX, p. 398. et seq. Jm. Berger Gescb. der Beiig. Philosophie Berl. 1800. 8. Eadmeri viia S. Antelmi in Act. SS. April* T. 11. p. 085. et seq. Fabricius Bibi. Lat. med. aevi T. I. p. 111. seq- F. F Stäudlin Allgetn. Kirch. Gesch, v, Grosbiitan. Gotting. 1810. T. II. 8.