Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
8 IŐ reliquae universitates imitabantur. Scientiae hac in schola *eculo XIII. in quatuor ordines dividebantur, nnrle totidem facultates enatae. Quamvis facultatem praepositus quem decanum vocabant, regebat, toti vero Universitati Cancellarius praefuit, cujus munus episcopus Pa>isiensis gerebat. Cum autem successu temporis ille aliis detentus munere suo exacte fungi nequiret, rector Universitatis eidem adjunctus est ita, ut negotia literaria hic solus tractaret, Cancellarii titulo penes illum manente. Theologicae facultati nomen Sorbonnae a Roberto de Sorbonna amico S. Lvdovici regis Franciae inditum, quod is circa annum 1260. et Theologorum collegio meliorem formam praescripserit, et opes suas transscribendo illud liberalissimis reditibus donaverit. Vid. Boulay Hist. Academ. Paris, T. III. p. 213. C **) Celebratus quondam in Universitate Bononiensi Juris Civilis Romani Professor IVernerius tanto cum fiucu Jus Civile Romanum praelegebat, ut multi e clero quoque rrperirentur, qui collegia illius adirent, sicque sensim Jus Civile Romanum Salicas, Longobardica», Burgundicas, aliasque leges excluderet, et per majorén* Europae partein dominatum consequeretur. Vid. LJrsperg p. 291. et Conring de origine juris Germanici c. 21. et seq. »«») Mathiae Corvino regi Hungáriáé ob merita sequens epitaphium scriptum: Corvini brevis haec urna est, quem magna fatentur Facta fuisse l»eum, fata fuisse hominem. 9 9#**) Quidcunque tenendum sit de inventore artis typographiene, seu nempe is Laurentia s Janssoen Harlemiensis etiam Koster dictus, seu Gutenberg fuerit, hicque seu Argentorati, seu Moguntiae eam invenerit, hoc tamen certum est, quod Gutenberg primum Ty- pographiae conceptum sibi Argentorati efformaverit, et quaedam conceptus sui experimenta ibidem etiam fecerit, ac postmodnm Moguntiae opera Fetri Schöffer adjutus inventum suuin juris publioi fecerit. Vera attamen epocha artis typographicae ope literarnm mobilium e metallo exercitae solum cum anno 1449. incoepit j nam pi ius methodus solum xylographica vigebat. Qualiter autem Gutenberg cum Joanne Fust (^Faust) in societatem coaluerit, artemque ad maturitatem perduxerit , V. Fischer Versuch zur Eiklärung alter typographisch. Merkwürdigkeiten Main/. 1802. Wolfii monumenta typographic» Hamburgi 1740. Ober Un Beiträge zur Geschichte Gutenberg's Strasburg 1804. ,V