Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

ARTICULUS II. Scriptores Ecclesiastici. O §. 54. Scriptores seculi XI. et XII. Graeci. Numerus virorum eruditorum, qui hoc aevo in Ecclesia orien­tali egregiis operibus doctrinam Christianam exposuerunt, et pro­pagarunt , non exiguus fuit. Illos inter tales quoque reperie- bantur, qui ingenio coaetaneos suos superantes multa acutius e( verius perspiciebant. Celebriores mente et eruditione inter illos fuere : I. Theopliilaclus ex Rhetorices professore et diacono Con- stantinopolitano Acridensis Arcliiepiscopus, et totius Bulgáriáé Metropolita vir eruditione conspicuus , et a studiis Graecorum patrum praesertim N. Jo annis Chrysostomi notissimus , qui teste Baronio post medium seculi XI. magnam nominis famam conse­cutus in interpretatione Scripturae S. vei maxime inclaruit. Is plura ingenii sui monumenta nobis reliquit, uti commentarios in prophetas minores Habacuch, Jonam , Nahum, et Oseam in quatuor Evangelia, in actus Apostolorum, in epistolas S. Pauli in quibus quidem plurima ex interpretibus antiquioribus imprimis Chrysoslomo desumsit, at proprias quoque observationes adjecit. Ilis adjungenda est oratio in adorationem crucis, epistolae diversae et in­stitutio regia ad Constantinum Prophyro genitum et alia 2). Vir in reliquo eruditus et ab arte oratoria celebratus additionem particulae: Filioque in Symbolo Nicaeno-Constantinopolitano reprehendit. II. Euthymius Zigabenus, ex ordine S. Basilii monachus Constantinopolitanus, gratiis Alexii Comneni imperatoris memo­ir Paroni* Annales ad ann. 1071. 2) J. -4. Fabricius in Bibliolh. Graeca. Epistolae illius idiomate Graeco leguntur in Biblioth. Vati­cana, a Sirmondo in Latinum versae, sed necdum typis vulgatae. Eas ex alio Ms. codice bibliothecae Mediceae eruit Andr. Schotlus et Graece typis vulgavit Jo. Meursius Lugdun. Batav. au. IÍÍ17. 4. quas Latino idiomate redditas exhibet Coloniensis bibliotheca patrum T. XV. et Lugdunei s. T. XVIII. Recentissime procusa est Vcnetiis »n. 1754. fol.

Next

/
Thumbnails
Contents