Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
314 minum exquisitorum, auro, argento et bysso vestitorum numeraret. In eadem urbe anno 1472. primam typographiam condidit, atque ibidem aedes molitus est tam amplas, ut quadraginta millia juvenum, studiis incumbentium recipere possent, verum eximium opus hoc morte praeventus consummare nequivit. Triginta scribas artis pictoriae gnaros intertenuit, qui celebriores auctores Graecos , et Latinos describerent, Bibliothecae Budensi inferendos. In hos triginta tria millia aureorum quotannis impendisse narratur. Plurimos eruditos in variis scientiis versatos in Hungáriám evocavit’, sumtibus quanticunque essent, pihil parcens. Tanta regis liberalitate alii quoque ad ejus exemplum imitandum excitabantur, et pluribus in locis literarum palaestras et bibliothecas fundabant Floruere itaque sub regimine Mathiae praeter Academias, aliae quoque Scholae : Strigoniensis auctore Joanne Vitéz Archiepi- scopo posita, Vaciensis a Nicolao Bdt/wri episcopo condita, Bartphensis, Quinqueecclesiensis, Posoniensis, Albaregalensis, Leutschoviensis, Cassovienis, etc. Bibliothecae vero praeter regiam Vitcziana Strigonii , Varadini episcopalis, et Jani Pannonii Quinqueecclesiensis eminebant. Eruditas denique societates Hungária Budae et in Transilvania complectebatur. 30). ###). E Romanae Ecclesiae Pontificibus celebrem nominis famam per orbem sibi comparavit Nicolaus V. tum quod veterum Graecorum , et Latinorum auctorum manuscripts collegerit, tum quod prima Bibliothecae Vaticanae initia posuerit, sicque ad meliorem litera- turam et scientiarum florem plurimum contulerit 31). Multum ad haec perficienda, et felici successu donanda praestitit denique usus artis typographicae, quae circa annum 1449 detecta ####) magnam optimorum librorum penuriam et caritatem cito, et facile sublevavit, auctorum numerum egregie auxit, variantes lectiones notabiliter minuit, idearumque et eruditionis communicationem nimiopere promovit. Vid. David Schöpf tin Vindiciae Typographicae Argent. 1760. Ger■ Meer manni orig, typograph, Hagae com. an. 1763 2. vol. 4* *) Inter omnes scholas prima fuit Parisiensis, quac universale studium instituit, seu cunctdi partes et scientias docuit, quam deinde 30) l'al/aszkij Conspect. reip. literar. p 106—13P. 31) Jakotii Manelii vita Sicolai V. in Muratnrii script, rer. Ital. T. HI. P. II. |>. 'JO.'».