Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
peterent <S. Hernicus virginis frater, et Otto III. saugviac junctus , non alia sub conditione elocandam fore dicebant, quam si sponsus Christianam fidem amplecteretur 57 *). Quare Geisa et filius Vaik nomine Stephani assumto per S. Adalbertum Prageusium Antistitem Sacris undis lustrati fuere, quorum exemplo cum aulici ejus et multi nobilium incitarentur respublica Hungarorum per celebratum Stephani matrimonium, et Geisae prudentiam paulo post ad florentem statum elevata est. Quo autem rem bene coeptam porro quoque continuaret nonnullas Ecclesias exstruxit, et cum in convertenda gente Sacerdotes Ordinis S. Benedicti ex Bohemia, Germania et Italia, acciti aut sponte venientes semet peculiariter distingverent, insigne pro Ordine S. Bane dici i in Hungária retinendo coenobium in monte Pannoniae struere coepit 5S), verum priusquam opus consurn- masset convocatis Optimatibus, et nobilibus illorumque juramento filio suo haereditate regni confirmata, plenus dierum ut ait Char- tuitius 59) obiit anno 997. A quo autem tempore, ait Baronius 60) sub jugum Christi redacti sunt Hungari, pii, mansveti, benigni, humani, modesti, omnique ex parte sanctissimi evasere. Hanc tamen benignam mutationem multo magis Stephanus ejusque successores in Hungaris produxerunt. ^Praepositurae Posoniensis originem et fundatorem nemo quidem hactenus cum certitudine edocuit. Magna tamen cum probabilitate asseri potest eam ad tempora Geisae ducis referendam esse Instituta autem esse videtur consentiente Geisa duce a Fi/igrino Metropolita Laureacensi seu Pataviensi, dum is in Hungária praedicationis munere fungeretur, et a Benedicto VII. Pontifice potestate ad ordinandas ecclesias, instituendos presbyteros et episcopos ornatus fuerat, idque eum in finem, ut inde velut cx Seminario obtinerentur Evan- gelii praecones, qui tum novos regni incolas llungaros agentilismo converterent, tum veteres Christianos seu Slavos terrae illius, quae modo sub nomine Comitatus Posoniensis venit, Christianae fidei pabulo pascerent. Praepositus Capituli jurisdictione Episcopali in eum terrae tractum provisus erat, eamquc exercuit usque dum Honorius III. P» an. 1201. capituli ex castro in urbem Posoniensem translationem concessisset, ac Praepositus una cum Capitulo Archi Episcopo ■------------- I 57) Avent. L. 5. Annál. Boio. Otto Frising L. 0. c. 27. 58) Literae fundat. S. Stephani apud Stilting §. 15. p. 128. edit, Cassov. I\a- toha Hist. Crit. Tom. I. p. 94. 59) Chartuit.l apud Schvandlncr T, I. p. 415. 60) Apud Fray Annál. vet. p. 388.