Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c

309 sciscitabantur, nun» ea quae universalia (^generales conceptus) nominantur , spectent ad ordinem ipsarum rerum , aut potius no­mina sint, mente solum excogitata 8). Primum defendebant Pla­tonis sectatores alteimm Aristotelis, et Porphyrii discipul» iisque propterea Realium, aut Realist arum, his autem Voca­lium, aut Nominalium compellatio adhaesit. Inter Nominales longe excelluit, ac facile princeps erat, Roscellinus vir subti­lissimus , de quo alibi sermo recurret. Realium vero primum ful­crum Odo erat postea ad episcopatum Cameracensem promotus • #). Seculo XII. innotuerunt Formales seu Formalistáé, qui prae­cedentes sectas unire volentes, docebant universalia nec ad classem rerum, nec ad eam nominum sed formarum spectare, indeque nomen tulerunt. Haec tamen secta postrema assumtam thesim non solum non solvit, verum potius novis litibus ansam praebuit 9). Contro­versia haec renovata est seculo XIV. cum pro Nominalibus acerrime pugnasset Guile Imus Occamus, monachus Franciscanus rigidioris observantiae ex Anglia, et Doctor Parisiensis. Joannes XXII. Pontifex et ejus successores omnia quidem tentabant, ut Nomina­lium sectam restringerent, verum frustra , cum rigidiores Fran- ciscaui adeo jam potentes evaserint, ut Pontificum plane decre­ta de paupertate evangelica edita recipere morarentur. Nec fe­liciorem effectum sortita sunt conamina Universitatis Parisiensis licet anno 1339. peculiare decretum ediderit, et Occanii phi­losophiam proscripserit 10); quo enim plures se Nominalibus op­ponebant, tanto majori numero eadem secta increscebat. Nec ra­tionibus tantum et argument's decertabant sectae hae, verum ad accusationes quoque mutuas, leges et arma confugerunt ita, ut omnes fere Academiae occidentales huic bello implicitae fue­rint. Iu plerisque tamen provinciis Realium Scholae potentia et viribus praevalebat. Succumbentem Nominalium statum circa finem 8) Jo. Saluber t i Philosophia Nominalium »Indicata 1651. Paris. 8.Joan. Rruckeri Hist. Critic. Philosophiae T. III. p. 604. et seq. 9) Joan. Saritberiens. in iWetalojrico L. II. c. 17. p. 814. et seq. et Policraf, L. VII. p. 451, 452. 101 Brurkeri Hist. Crit. Philos. T. III. p. 854. Carolus Plessis d' Argentré Collect, judicior. de novis error. T. I. p. 337, — Houlay Hist. Acaderu. Paris. T. IV. p. 2f)7. _ Anton. Wood Antiquit. Oxonieiia. T. I. p. 169, et seq. lialuzius Miscell.T. IV. p. 53l’.

Next

/
Thumbnails
Contents