Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
310 pei Iodi liujus fortiter erigebat Joannes Ger son (Charlier) po- tentissimus Universitatis Parisiensis Cancellarius, et illius di* scipuli. Post horum attamen fata Ludovicus XI. Galliae rex consiliis epiesopj Abricensis deferens, anno 1473. Nominalium doctii- nam in scholis tradi vetuit, eoruinque opera intercepta proscripsit et extra usum poni jussit "). Quia tamen decretum tale pro illa aetate nimis severum esse videbatur, regis gratiam rursus aucupati Nominales anno 1481. in jus docendi reponebantur. Ceterum nec inde a Seculo XII. carebat Occidens litterarum protectoribus , ac litteratorum Maecenatibus, cum non pauci Pontifices reges ac principes reperirentur, quorum auspiciis collegia et sodalitates doctorum diversas scientias et artes tradentium exsurgerent, ad quas cum ex omnibus fere Occidentis partibus confugerent auditores, semet perficiendi gratia majores sensim coaluerunt scholae ex quibus dein Academiae et Universitates nostrae originem traxerunt Sic circa dimidium fere seculi XII. Lutetiae Parisiorum amplior Schola fundata est, manca tamen adhuc in inultis et non satis perfecta, quae primum successu temporis pluribus subsidiis instructa adaequatum collegium evasit ,2). Circa idem fere tempus Andegavi agente Ulgero episcopo schola celeberrima exsurexit, ubi tamen scientiae juridicae principatum tenebant11 * 13 *) In Italia schola Bononiensis tanta nominis fama inclaruit, ut ex tota fere Europa Juris tum Canonici tum civilis auditores illuc confluerent, praesertim ubi Lot/iarius II, imperator eam iu- staurasset, novisque privilegiis exoruasset ]1). Quemadmodum Bononiensis Schola Jurisprudentiae , ita Salernitana in regno Neapolitano JMedicinae auditoribus celebratissima fuit 15). Etalio- quin quis non noscit celeberrimam scholam Salernitanam, seu regulas diaeteticas, quas medici Salernitani erga desiderium regis Angliáé publicarunt ? V. Lud. Ant. Moratorii Antiquit, 11) Boulay Hist. Acad. Paris. T V. p f>7S. etc. Gnbr. t\aude additions á' Pilisiéire de Loin'*’ XL p 203. 12) Fetr. Lambecii Hiet. Biblioth. Vindobon. I, II c. 5. p. 260. Boulay Hist Acad. Paris. T. II. p. 463. Hist. Iit, de la France T. IX. p. 60— 88. F.tienne Fauquier re- eherchesde la France I. III. c. 29. 13) Foquet de In Livoniere diss. sur I’ antiquie de 1’ universite’ d’ Angers, p. 21. et seq. 14) L, Aut. Rlurntnr. Aniiq. Ital. med. aevi T. III. p. 23. 884 S98. Carol. Sí- y.qnif Hist. Bononiens. 15) Giatioae Hist.de Naples T. II. p. 151.