Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
304 „parte sibi specialiter attributa firmiter observari facere posse liebere et licite tenore praesentium declararunt.4' Cum hoc duplici diplomate irrestrictim dicatur, quod Primatiae et Legationis jurisdictio 'Dionysio SieV* Archiepiscopo Strigoniensi, ejusque successoribus collata in singulis totius Hungáriáé, et partium eidem adnexarum Metropolitanis, Cathedralibus, ac aliis licet exemptis ecclesiis circa ipersonas tam ecclesiasticas quam religiosas etiam exemptas adprobetur, et confirmetur, suapte sequitur utramque dignitatem Primatialem nempe et Legati Nati alias jam autem et ab iinmemo- riali Archiepiscopo Strigoniensi competentem pro parte Dionysii Szíts ejusque successorum Archiepiscoporum Strigoniensium instauratam, et confirmatam esse. Utrumque diploma praedictum legi potest in extenso apud Pray in Spécim. Hierar. Eccles. Hung. P. 1. p. 88. et sequent, item apud Píterffy Concil. Hung. P. II. p. 293. et seq. Capitula Canonicorum. Vicarii generales/, Canonici jam praecedenti periodo in plerisque ecclesiis a vivendi regula per Chrodegangnm praescripta deflexerant, bonisque suis communiter sat amplis inter se distributis separatim in domibus privatis degebant, nexum tamen e communi ecclesia et officiis communibus redundantem, prout et diversa vitae communis munera uti praepositi, lectoris, cantoris, custodis, scholastici, in totidem diguitates conversa inter se conservabant sicque corpus quoddam efficiebant, quod Capilulumvocari consvevit. Cum jus episcopos eligendi opera et zelo Gregorii VII. ejusque successorum rursus ecclesiis ipsis vindicaretur, canonici exemplo Cardinalium ducti illud mox exclusis reliquis clericis sibi solis ad- scripserunt, illudque nonnunquarn ita administrarunt, ut electo diversas conditiones privilegia, et jura ipsorum confirmandi» aut de methodo Ecclesiam regendi proponerent. Canonici agebant praeterea consiliarios episcoporum, sede vacante ecclesiam et in spiritualibus et in temporalibus administrabant, et propterea ab urbium, arciumque praesidibus jusjurandum fidelitatis exigebant, Jurisdictione insuper propria velut corpus sociale fruebantur, et ad concilia deputatos suos mittebant. Cum autem horum omnium respectu, licet subinde functiones ecclesiasticas negligerent, luxum mundanum et vitam commodam sequerentur , magna tamen auctoritate, et aeetimio gauderent, §. '50. £l