Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
305 amplia proventibus et sorte splendida frueretur, accidit, ut iii Germania, Gallia aliisque ditionibus nobiles filiis et cousaugvi- neis suis stalla canonicalia impetrare conarentur, quodque, ut eo facilius et certius consequerentur, bona capitulorum donationibus locupletabant, aut proprios cauonicatus suis nonnisi aut saltim nobilibus conferendos fundabant. — Quod porro vicarios generales attinet hi sic invaluerunt: Cum nempe Archidiaconi quibus episcopi omnia pene negotia dioecesana administranda relinquerent, auctoritate adeo praevalere inciperent, ut non tantum supra reliquum clerum, sed supra episcopos quoque paulo post eminerent, et populis aeque ac episcopis graves fierent; episcopi illis ad jurisdictionem suam exercendam iude a medio saeculi XIII. alios substituebant, qui ab ipsis prorsus dependentes erant, et jam majorem jam minorem jurisdictionis episcopalis partem pro arbitrio ipsius accipiebant, quamve episcopi eis aut relinquere, aut recipere solebant. Iu his coeptis exeeutioni mandandis multum illis favebat nova judiciorum ecclesiasticorum forma , quae modo jam ad exemplum judiciorum civilium invalescebat. Per novos hos jurisdictionis episcopalis administros archi- diaconorum potestas nimiopere limitabatur, ac in nonnullis dioecesibus landen) sufferebatur penitus, solo nomine et titulo ipsis relicto. Novi autem administri, per quos episcopi jurisdictionem suam spiritualem exercebant, initio vicariorum , aut officialium nomine veniebant, postea vero illud inter ipsos discrimen introductum est, ut qui jurisdictionem contentiosam exercebant, officiales (Auditores causarum generales), qui autem jurisdictioni voluntariae praeerant, vicarii generales nominarentur. Quae tamen utraque munera etiam uni eidemque personae conferebantur. Vid. Enchiridion nostrum Juris Eccl. T. I. §.234. p.257< et sequen. edit. II. Pest. 1839. Organismus Kcclesiae hierarchicus hac periodo etiam in eo mutationes quaspiam subiit, quod numerus illorum sacerdotum, qui tamquam vicarii propriorum parochorum ad curant animarum exercendam constituebantur, nimium incresceret. Qui vicarii seu administratores parochiarum, cum a superiori pro lubitu avocari poterant, vicarii temporales dicti sunt. Quia vero ex frequenti eorum avocatione cura animarum multum detrimenti caperet, concilia non alios vicarios, quam perpetuos, constitui praeceperunt. Cum porro et ille III. Hist. Eccl. 20