Cherrier Miklós János: Institutiones Historiae Ecclesiasticae. Tom.3. (Pestini, 1841) - 21.951c
22 iraneis quoque non parcebat, cum eorum provincias invaderet militesque suos praedas exercere permitteret»,Germanos tamen quoad Otto I. viveret, non infestavit, cum hic Geisam legatione honorans, ac pacem cum ipso anno 973. confici viam Reli- ligioni sternere cona tu$ 51). Expectatioui respondit eventus, mox enim Piligrinus Pataviensis episcopus confecta inter Gei- tam et Caesarem pace in Hungáriám idoneos viros misit, qui fidem Christianam praedicarent. Hi tam felices progressus in praedicando fecerunt ut ex nobilioribus Hungaris utriusquc sexus quinque circiter millia Christo nomen darent, et captivis Christianis facultas concederetur Religionem Christianam publice piofitendi; tota denique natio Hungarica ad amplectendam fidem veram praepararetur 52). Yerum felicia haec Religionis Christianae initia bello inter Ottonem II. Caesarem et Henricum Ba• 'variae ducem exorto, cui et Hungari contra Caesarem dimicantes implicabantur, turbata fuere. Bellum hoc pro gloria Bavarorum et Hungarorum quidem successit, ac postmodum etiam incursiones in Bavariam , imo et in ditionem Ecclesiae Pataviensis factae 53 * *), donec tandem Leopoldus Babenberg AustriaeMar- chio manu fortis, et strenuus ex Castro Mellicio prorumpens eos anno 985. ex omni trans montem Cetium Regione depulisset 54) . Geisa maturo judicio perpendens tot illatis aut acceptis cladibus nihil fere aliud sequi, quam gentem Huugaram debilitari; pacis studia sectari coepit, liberam exteris in ducatum immigrandi 55) ac Sacerdotibus Christianis fidem veram praedicandi facultatem concedens. His animatus S. Adalbertus Pragensium episcopus, et ipse in Hungáriám venit praedicandi gratia et alios fidei verae praecones horsum dimisit 56). Geisae ex Sarolta con- juge natus erat filius Vaik cui pater Giselam Bavariae ducis Henrid II. filiam uxorem dar volebat. Verum hanc cum legati 51) Hansizius Germ. Sacr. Tom. I. 208. et20!). 52) Literae Piligrini ad Benedict. Pontif. apud Pray in Annál. vet. pag. 373. Hansiz. Germ. Sacr. Tom. I. p. 211. 53) Diploma Ottonis 111. anno 985. editum apud Pray in Annál. vet. p. 375. 54) Chronicon Mellic, ad an. 985. apud Pray p. 385. 55) Hartvicus in vita S. Stephani• 56) Biograph. S. Adalherti in actis SS. mensis April. T. 3. ad diem 3. et Pray in Annál. vet. p. 376.